08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

963

fide vel regimine invicem dividuntur, in uno eiusmodi

Corpore, atque uno eius divino Spiritu vivere nequeunt.

3803 2286 Neque existimandum est, Ecclesiae corpus...

hoc etiam terrenae peregrinationis tempore ex membris

tantummodo sanctitate praestantibus constare, vel ex

solo eorum coetu exsistere, qui a Deo sint ad

sempiternam felicitatem praedestinati (cf. DS 1201 1203

1205s 1221 2408 2463 2472-2478). ... Siquidem non omne

admissum etsi grave scelus eiusmodi est, ut - sicut

schisma vel haeresis vel apostasia faciunt - suapte natura

hominem ab Ecclesiae corpore separet. Neque ab iis

omnis vita recedit, qui, licet caritatem divinamque

gratiam peccando amiserint (cf. DS 1544 1578 1963s)

atque adeo superni promeriti iam non capaces evaserint,

fidem tamen christianamque spem retinent, ac caelesti

luce collustrati intimis Spiritus Sancti suasionibus

impulsionibusque ad salutarem instigantur timorem et ad

precandum suique lapsus paenitendum divinitus

excitantur.

3804 2287 (211) (Sicut universalis Ecclesia, ita et

peculiares eius communitates, i.e. Ecclesiae particulares)

a Christo Iesu proprii uniuscuiusque episcopi voce

potestateque reguntur. Quamobrem sacrorum antistites

non solum eminentiora universalis Ecclesiae membra

habendi sunt, ut qui singulari prorsus nexu iunguntur, cum

divino totius Corporis Capite, atque adeo iure vocantur

'partes membrorum Domini primae' ; sed ad propriam

cuiusque dioecesim quod spectat, utpote veri pastores

assignatos sibi greges singuli singulos Christi nomine

pascunt ac regunt (cf. DS 3061); id tamen dum faciunt,

(212) non plane sui iuris sunt, sed sub debita Romani

Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria

iurisdictionis potestate fruantur, immediate sibi ab

eodem Pontifice Summo impertita. Quapropter ut

Apostolorum ex divina institutione successores a populo

venerandi sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!