08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

444

1566 826 Can. 16. Si quis magnum illud usque in finem

perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et

infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali

revelatione didicerit: an. s. (cf. DS 1540s).

1567 827 Can. 17. Si quis iustificationis gratiam non nisi

praedestinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero

omnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non

accipere, utpote divina potestate praedestinatos ad

malum: an. s.

1568 828 Can. 18. Si quis dixerit, Dei praecepta homini

etiam iustificato et sub gratia constituto esse ad

observandum impossibilia: an. s. (cf. DS 1536 ).

1569 829 Can 19. Si quis dixerit, nihil praeceptum esse in

Evangelio praeter fidem, cetera esse indifferentia, neque

praecepta, neque prohibita, sed libera, aut decem

praecepta nihil pertinere ad Christianos: an. s. (cf. DS

1536s).

1570 830 Can. 20. Si quis hominem iustificatum et

quantumlibet perfectum dixerit non teneri ad

observantiam mandatorum Dei et Ecclesiae, sed tantunt

ad credendum, quasi vero Evangelium sit nuda et

absoluta promissio vitae aeternae, sine condicione

observationis mandatorum: an. s. (cf. DS 1536s).

1571 831 Can. 21. Si quis dixerit, Christum Iesum a Deo

hominibus datum fuisse ut redemptorem, cui fidant, non

etiam ut legislatorem, cui obediant: an. s.

1572 832 Can. 22. Si quis dixerit, iustificatum vel sine

speciali auxilio Dei in accepta iustitia perseverare posse,

vel cum eo non posse: an. s. (cf. DS 1541).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!