08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

776

praecipue diligere tuerique iubemur lege naturae usque

eo, ut civis bonus vel mortem pro patria oppetere non

dubitet, officium est Christianorum longe maius, simili

modo esse in Ecclesiam semper affectos. Est enim

Ecclesia civitas sancta Dei viventis, Deo ipso nata,

eodemque auctore constituta : quae peregrinatur quidem

in terris, sed vocans homines et erudiens atque deducens

ad sempiternam in coelis felicitatem. Adamanda igitur

patria est, unde vitae mortalis usuram accipimus: sed

necesse est, caritate Ecclesiam praestare, cui vitam

animae debemus perpetuo mansuram : quia bona animi

corporis bonis rectum est anteponere, multoque, quam

erga homines, sunt erga Deum officia sanctiora.

1936b Ceterum, vere si iudicare volumus, supernaturalis

amor Ecclesiae patriaeque caritas naturalis, geminae

sunt ab eodem sempiterno principio profectae caritates,

cum ipse sit utriusque auctor et causa Deus : ex quo

consequitur, non posse alterum officium pugnare cum

altero. ... Nihilominus horum officiorum ordo, vel

calamitate temporum vel iniquiore hominum voluntate,

aliquando pervertitur. Nimirum incidunt causae, cum

aliud videtur a civibus respublica, aliud a christianis

religio postulare; idque non alia sane de causa, quam

quod rectores reipublicae sacram Ecclesiae potestatem

aut nihil pensi habent aut sibi volunt esse subiectam. ... Si

reipublicae leges aperte discrepent cum iure divino, si

quam Ecclesiae imponant iniuriam, aut iis, quae sunt de

religione, officiis contradicant, vel auctoritatem Iesu

Christi in Pontifice Maximo violent, tum vero resistere

officium est, parere scelus: idque cum ipsius reipublicae

iniuria coniunctum, quia peccatur in rempublicam,

quidquid in religione delinquitur.

1936c Neque est, quod opponat quisquam, Ecclesiae

conservatorem et vindicem Iesum Christum nequaquam

opera hominum indigere. Non enim inopia virium, sed

magnitudine bonitatis vult ille, ut aliquid a nobis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!