08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

218

voluntates et duas naturales operationes habere, utpote

perfectum Deum et perfectum hominem, unum

eundemque ipsum Dominum Iesum Christum (DS 501 ss.)

pietatis nos regula instruit, quia hoc nos apostolica atque

evangelica traditio, sanctorumque Patrum magisterium,

quos sancta apostolica atque catholica Ecclesia et

venerabiles Synodi suscipiunt, instituisse monstratur.

Concile de Constantinople III (oecum. VI); Sess. XIII,

28 mars 681

550 Retractantes dogmaticas epistolas, quae tamquam a

Sergio quondam patriarcha huius a Deo conservandae

regiae urbis scriptae sunt tam ad Cyrum, qui tunc fuerat

episcopus Phasidis, quam ad Honorium quondam papam

antiquae Romae, similiter autem et epistolam ab illo, id

est Honorio, rescriptam ad eundem Sergium (cf. DS 487),

hasque invenientes omnino alienas exsistere ab

apostolicis dogmatibus et a definitionibus sanctorum

conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, sequi vero

falsas doctrinas haereticorum: eas omnino abiicimus et

tamquam animae noxias exsecramur.

551 Quorum autem, id est eorumdem, impia exsecramur

dogmata, horum et nomina a sancta Dei Ecclesia proiici

iudicavimus, id est Sergii..., qui aggressus est de

huiusmodi impio dogmate conscribere, Cyri Alexandriae,

Pyrrhi, Pauli et Petri, qui et ipsi praesulatu functi sunt in

sede huius a Deo conservandae civitatis et similia iis

senserunt; ad haec et Theodori quondam episcopi

Pharani, quarum omniurn suprascriptarum personarum

mentionem fecit Agatho, sanctissimus ac ter beatissimus

papa antiquae Romae in suggestione, quam fecit ad

piissimum... imperatorem (DS 542ss) eosque abiecit

utpote contraria rectae fidei nostrae sentientes, quos

anathemati submitti detinimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!