08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

677

conversionem, tunc pars conversa poterit uti eo privilegio,

servatis servandis, prout dictum est.

2820 Animadvertendum est etiam, quoad impedimenta

dirimentia, ignorantiam invincibilem aut bonam fidem

haud sufficere, ut valide contrahatur matrimonium. Etsi

quandoque (quod tamen raro credendum est in praxi) illa

ignorantia et bona fides excusare valeat a peccato,

tamen numquam efficere potest matrimonium validum,

quod obice dirimente fuerit initum.

Litt. encycl. S. Officii ad episcopos, (sous Pie IX);

4 août 1856

2823 1653 ... Nonnullae iam hac de re a Sancta Sede

datae sunt responsiones ad peculiares casus, quibus

reprobantur tamquam illicita illa experimenta, quae ad

finem non naturalem, non honestum, non debitis mediis

assequendum ordinantur; unde in similibus casibus

decretum est feria IV, 21. Aprilis 1841: 'Usum magnetismi,

prout exponitur, non licere'. Similiter quosdam libros

eiusmodi errores pervicaciter disseminantes prohibendos

censuit S. Congregatio.

2824 1653 Verum quia praeter particulares casus de usu

magnetismi generatim agendum erat, hinc per modum

regulae sic statutum fuit feria IV, 28. Iulii 1847: 'Remoto

omni errore, sortilegio, explicita aut implicita daemonis

invocatione, usus magnetismi, nempe merus actus

adhibendi media physica aliunde licita, non est moraliter

vetitus, dummodo non tendat ad finem illicitum, aut

quomodolibet pravum. Applicatio autem principiorum et

mediorum pure physicorum ad res et effectus vere

supernaturales, ut physice explicentur, non est nisi

deceptio omnino illicita et haereticalis'.

2825 1654 Quamquam generali hoc decreto satis

explicetur licitudo aut illicitudo in usu aut abusu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!