08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

450

1619 862 Can 6. Si quis dixerit, baptizatum non posse,

etiamsi velit, gratiam amittere, quantumcumque peccet,

nisi nolit credere: an. s. (cf: DS 1544).

1620 863 Can. 7. Si quis dixerit, baptizatos per baptismum

ipsum solius tantum fidei debitores fieri, non autem

universae legis Christi servandae: an. s.

1621 864 Can. 8. Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab

omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis, quae vel scripta

vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se

sua sponte illis summittere voluerint: an. s.

1622 865 Can. 9. Si quis dixerit, ita revocandos esse

homines ad baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia,

quae post baptismum fiunt, vi promissionis in baptismo

ipso iam factae irrita esse intelligant, quasi per ea et

fidei, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi baptismo: an.

s.

1623 866 Can. 10. Si quis dixerit, peccata omnia, quae

post baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti

baptismi vel dimitti vel venialia fieri: an. s.

1624 867 Can 11. Si quis dixerit, verum et rite collatum

baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem

Christi negaverit, cum ad paenitentiam convertitur: an. s.

1625 868 Can. 12. Si quis dixerit, neminem esse

baptizandum nisi ea aetate qua Christus baptizatus est,

vel in ipso mortis articulo: an. s.

1626 869 Can. 13. Si quis dixerit, parvulos eo, quod actum

credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles

computandos non esse, ac propterea, cum ad annos

discretionis pervenerint, esse rebaptizandos, aut

praestare omitti eorum baptisma, quam eos non actu

proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae: an. s.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!