08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

106

incomprehensibilique modo hominem factum, et hominis

Filium exstitisse, non per solam voluntatem, sive per

solam personae assumptionem. Et quamvis naturae sint

diversae, vera tamen unione coeuntes unum nobis

Christum et Filium effecerunt ; non quod naturarum

differentia propter unionem sublata sit, verum quod

divinitas et humanitas secreta quadam ineffabilique

coniunctione in una persona unum nobis Jesum Christum

et Filium constituerint. ... Non enim primo vulgaris

quispiam homo ex Virgine ortus est, in quem Dei Verbum

deinde se demiserit ; sed in ipso utero carni unitum

secundum carnem progenitum dicitur, utpote suae carnis

generationem sibi ut propriam vindicans. ... Ita (sancti

Patres) non dubitaverunt sacram Virginem Deiparam

appellare, non quod Verbi natura ipsiusve divinitas ortus

sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod

sacrum illud corpus anima intellegente perfectum ex ea

traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum,

secundum carnem natum dicitur.

251 (Versio Marii Mercatoris) (c. 3) Credimus, inquiunt illi

(scl. sancti Patres), et in Dominum nostrum Iesum

Christum Filium eius unigenitum. Praevides quomodo

Domini et Jesu Christi et unigeniti Filii prius communia

deitatis et humanitatis nomina tamquam fundamenta

ponentes, tunc suscepti hominis (accuratius:

inhumanationis) et resurrectionis et passionis

superaedificant traditionem, ut nominibus quibusdam

utriusque naturae communibus et significativis propositis,

neque quae generationis Filii et dominationis, dissecentur

neque quae naturarum sunt propria, in singularitate

nativitatis Filii ulla confusionis abolitione periclitentur

nomine unionis.

(c. 4) In hoc apud illos Paulus doctor est factus; qui cum

divinae incarnationis memoriam faceret, incipiens

subiungere quae sunt passionis, prius posuit 'Christus',

commune, ut paulo ante dixi, nomen naturarum: tunc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!