08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

930

Christo et in Ecclesia' (Eph 5, 32): quae quidem

coniunctio, quamdiu Christus vivet et Ecclesia per ipsum,

nulla profecto separatione umquam dissolvi poterit. ...

3713 2237 (554) Verum hoc sacramenti bono, praeter

indissolubilem firmitatem, multo etiam celsiora

emolumenta continentur, per ipsam sacramenti vocem

aptissime designata: christianis enim hoc non inane et

vacuum est nomen, cum Christus Dominus 'sacramentorum

institutor atque perfector' (Cc.Trid. sess. XXIV: DS 1799),

suorum fidelium matrimonium ad verum et proprium

Novae Legis Sacramentum provehendo, illud re vera

effecerit peculiaris illius interioris gratiae signum et

fontem qua eius 'naturalem illum amorem perficeret, et

indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque

sanctificaret' (ibid.) Et quoniam Christus ipsum

coniugalem inter fideles validum consensum signum

gratiae constituit, ratio sacramenti cum christiano

coniugio tam intime coniungitur, ut nullum inter

baptizatos verum matrimonium esse possit, 'quin sit eo

ipso sacramentum'. ...

3714 2237 Hoc enim sacramentum, in iis, qui obicem, ut

aiunt, non opponunt, non solum permanens vitae

supernaturalis principium, gratiam scilicet sanctificantem

auget, sed etiam peculiaria addit dona, bonos animi

motus, gratiae germina, (555) naturae vires augendo ac

perficiendo, ut coniuges... perficere valeant, quidquid ad

statum coniugalem... pertinet; ius denique iis concedit ad

actuale gratiae auxilium toties impetrandum,

quotiescumque ad munera huius status adimplenda eo

indigent.

2238 Attamen, cum divinae providentiae in ordine

supernaturali lex sit, ut homines ex sacramentis, quae

post adeptum rationis usum recipiant, fructum plenum,

non colligant, nisi gratiae respondeant, gratia matrimonii

magna ex parte talentum inutile, in agro reconditum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!