08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

679

necessitate soluta in rebus procreandis plane

adversantur.

2829 1656 Atque illud etiam vel maxime improbandum ac

damnandum, quod Guentherianis libris humanae rationi

et philosophiae, quae in religionis rebus non dominari,

sed ancillari omnino debent, magisterii jus temere

attribuatur, ac propterea omnia perturbentur, quae

firmissima manere debent tum de distinctione inter

scientiam et fidem, tum de perenni fidei immutabilitate,

quae una semper atque eadem est, dum philosophia

humanaeque disciplinae neque semper sibi constant

neque sunt a multiplici errorum varietate immunes.

2830 1657 Accedit, nec ea sanctos Patres reverentia

haberi, quam Conciliorum canones praescribunt quamque

splendidissima Ecclesiae lumina omnino promerentur, nec

ab iis in catholicas scholas dicteriis abstineri, quae

recolendae memoriae Pius VI decessor Noster solemniter

damnavit (v. D.1576).

2831 1658 Neque silentio praeteribimus, in Guentherianis

libris vel maxime violari sanam loquendi formam, ac si

liceret verborum Apostoli Pauli oblivisci (2 Tim 1, 13) aut

horum, quae gravissime monuit Augustinus : 'Nobis ad

certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam

de rebus, quae his significantur, impiam gignat

opinionem'.

Pie IX, Litt. Ap. 'Dolore haud mediocri' ad episc.

ratislaviensem (Breslau), 30 avril 1860; De anima rationali

qua principio vitali hominis ; (D 1655 nota)

2833 Notatum ... est, Baltzerum ..., cum omnem

controversiam ad hoc revocasset, sitne corpori vitae

principium proprium, ab anima rationali re ipsa

discretum, eo temeritatis progressum esse, ut oppositam

sententiam et appellaret haereticam et pro tali

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!