08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

904

quatenus homo est, a Patre potestatem et honorem et

regnum accepisse (Dan 7, 13s) dici nequit, quandoquidem

Dei Verbum, cui eadem est cum Patre substantia, non

potest omnia cum Patre non habere communia,

proptereaque ipsum in res creatas universas summum

atque absolutissimum imperium. (Demonstratur dein

Christum esse regem, ex s. Scriptura praesertim Num 24,

19; Ps 2; 44,7; 71,7s; Is 9,6s; Ier 23,3; Dan 2,44; 7,13s; Zach

9,9; Lc 1,32s; Mt 28,18; Apc 1,5; 19,16; Hebr 1,2).

3676 2194 (598) Quo autem haec Domini nostri dignitas et

potestas fundamento consistat, apte Cyrillus

Alexandrinus animadvertit: 'Omnium, ut verbo dicam,

creaturarum dominatum obtinet, non per vim extortum,

nec aliunde invectum, sed essentia sua et natura' ; scilicet

eius principatus illa nititur unione mirabili, quam

hypostaticam appellant. Unde consequitur, non modo ut

Christus ab angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed

etiam ut eius imperio Hominis angeli et homines pareant

et subiecti sint: nempe ut vel solo (599) hypostaticae

unionis nomine Christus potestatem in universas

creaturas obtineat. - At vero quid possit iucundius nobis

suaviusque ad cogitandum accidere, quam Christum

nobis iure non tantum nativo, sed etiam quaesito, scilicet

redemptionis, imperare (cf. DS 3352)? Servatori enim

nostro quanti steterimus, obliviosi utinam homines

recolant omnes: 'Non enim corruptibilibus auro vel

argento redempti estis. ...: sed pretioso sanguine quasi

agni immaculati Christi et incontaminati' (1 Petr 1, 18-19).

Iam nostri non sumus, cum Christus 'pretio magno' (1 Cor

6, 20) nos emerit; corpora ipsa nostra membra sunt Christi

(ibid. 15).

3677 2195 Iamvero, ut huius vim et naturam principatus

paucis declaremus, dicere vix attinet, triplici eum

potestate contineri, qua si caruerit, principatus vix

intelligitur. ... Est catholica fide credendum, Christum

Jesum hominibus datum esse utique Redemptorem, cui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!