08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

964

3805 (212) ... Nec tamen putandum est, Christum Caput,

cum tam sublimi in loco sit positum, opem non requirere

Corporis. Etenim de mystico quoque hoc Corpore illud

asseverandum est, quod Paulus de humana concretione

asseverat: 'Non potest dicere... caput pedibus: non estis

mihi necessarii' (I Cor 12, 21). Liquido utique patet,

christifideles divini Redemptoris ope omnino egere, cum

(213) ipse dixerit: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5),

et cum ... omne mystici huius Corporis incrementum in

aedificationem sui ex Christo Capite sit (cf. Eph 4, 16; Col

2, 19). Attamen hoc quoque retinendum est, quamvis

mirandum prorsus videatur, Christum nempe requirere

membra sua. Idque primo quidem, quatenus Iesu Christi

persona a Summo geritur Pontifice, qui ne pastoralis

officii onere obruatur, alios non paucos in sollicitudinis

suae partes vocare debet, ac quotidie est totius

comprecantis Ecclesiae adiutorio relevandus. Ac

praeterea Servator noster, prout ipse per se non

adspectabili modo Ecclesiam regit, a mystici vult sui

Corporis membris adiuvari in exsequendo redemptionis

opere. Quod tamen non ex eius indigentia debilitateque

accidit, sed ex eo potius, quod ipsemet ad maiorem

intemeratae suae Sponsae honorem rem ita disposuit.

Dum enim, in cruce emoriens, immensum redemptionis

thesaurum Ecclesiae suae, nihil ea conferente, dilargitus

est, ubi de eiusmodi thesauro distribuendo agitur, id

efficiendae sanctitatis opus non modo cum intaminata

sua Sponsa communicat, sed ex eius etiam opera vult

quodammodo oriri.

3806 (217) ... Corporis Christi nominatio non ex eo solum

explicanda est, quod Christus mystici sui Corporis Caput

est dicendus, (218) sed ex eo etiam, quod ita Ecclesiam

sustinet et ita in Ecclesia quodammodo vivit, ut ipsa quasi

altera Christi persona exsistat. ... Nobilissima tamen

eiusmodi appellatio non ita accipienda est, ac si

ineffabile illud vinculum, quo Dei Filius concretam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!