08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

828

desumuntur, habita prae oculis diversitate temporis,

scopi et auditorum, pro quibus vel contra quos auctor

scripsit, solvi rationabiliter possint, prout SS. Patres et

exegetae catholici passim praestiterunt? Resp.:

Affirmative ad utramque partem.

3400 2112 Qu. 3: Utrum, non obstante praxi, quae a primis

temporibus in universa Ecclesia constantissime viguit,

arguendi ex quarto Evangelio tamquam ex documento

proprie historico, considerata nihilominus indole peculiari

eiusdem Evangelii et intentione auctoris manifesta

illustrandi et vindicandi Christi divinitatem ex ipsis factis

et sermonibus Domini, dici possit, facta narrata in quarto

Evangelio esse totaliter vel ex parte conficta ad hoc, ut

sint allegoriae vel symbola doctrinalia, sermones vero

Domini non prorrie et vere esse ipsius Domini sermones,

sed compositiones theologicas scriptoris, licet in ore

Domini positas? Resp.: Negative.

Decr. S. Officii 'Lamentabili', sous saint Pie X,

3 juillet 1907

3401 2001 1. Ecclesiastica lex, quae praescribit subicere

praeviae censurae libros divinas respicientes Scripturas,

ad cultores critices aut exegeseos scientificae Librorum

Veteris et Novi Testamenti non extenditur.

3402 2002 2. Ecclesiae interpretatio sacrorum Librorum

non est quidem spernenda, subiacet tamen accuratiori

exegetarum iudicio et correctioni.

3403 2003 3. Ex iudiciis et censuris ecclesiasticis contra

liberam et cultiorem exegesim latis colligi potest, fidem

ab Ecclesia propositam contradicere historiae, et

dogmata catholica cum verioribus christianae religionis

originibus componi reipsa non posse.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!