08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

693

Christifideles et ecclesiastici viri, haereticorum ductu, et

quod peius est, iuxta intentionem haeresi quam maxime

pollutam et infectam pro christiana unitate orent, tolerari

nullo modo potest.

2888 1686 Vera Jesu Christi Ecclesia quadruplici nota

quam in Symbolo credendam asserimus, auctoritate

divina constituitur et dignoscitur: et quaelibet ex hisce

notis ita cum aliis cohaeret, ut ab iis nequeat sejungi;

hinc fit, ut quae vere est et dicitur catholica, unitatis

simul, sanctitatis et apostolicae successionis

praerogativa debeat effulgere. Ecclesia igitur catholica

una est unitate conspicua perfectaque orbis terrae et

omnium gentium, ea profecto unitate, cuius principium,

radix et origo indefectibilis est beati Petri Apostolorum

principis, eiusque in Cathedra Romana successorum

suprema auctoritas et 'potior principalitas'. Nec alia est

Ecclesia catholica, nisi quae super unum Petrum

aedificata in unum conexum corpus atque compactum

(Eph 4, 16) unitate fidei et caritatis assurgit. ...

1687 Praeterea inde quoque a Londinensi societate

fideles abhorrere summopere debent, quod conspirantes

in eam et indifferentismo favent et scandalum ingerunt.

Pie IX, Encycl. 'Quanta cura', 8 décembre 1864

1688 Etsi (autem) haud omiserimus potissimos huiusmodi

errores saepe proscribere et reprobare, tamen catholicae

Ecclesiae causa animarumque salus Nobis divinitus

commissa atque ipsius humanae societatis bonum omnino

postulant, ut iterum pastoralem vestram sollicitudinem

excitemus ad alias pravas profligandas opiniones, quae

ex eisdem erroribus veluti ex fontibus erumpunt. Quae

falsae ac perversae opiniones eo magis detestandae

sunt, quod eo potissimum spectant, ut impediatur et

amoveatur salutaris illa vis, quam catholica Ecclesia ex

divini sui auctoris institutione et mandato libere exercere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!