08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

284

ad firmamentum universalis Ecclesiae, quae caeli nomine

nuncupatur, duas magnas instituit dignitates: maiorem,

quae quasi diebus animabus praeesset, et minorem, quae

quasi noctibus praeesset corporibus, quae sunt

pontificalis auctoritas et regalis potestas. Porro sicut luna

lumen suum a sole sortitur, quae revera minor est illo

quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu, sic

regalis potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur

dignitatis splendorem; cuius conspectui quanto magis

inhaeret, tanto maiori lumine decoratur, et quo plus ab

eius elongatur aspecto, eo plus deficit (al. vitiose:

proficit) in splendore.

Innocent III, Ep. 'Quanto te magis' ad Ugonem episc.

Ferrariensem, 1 mai 1199

768 405 Tua fraternitas intimavit, quod altero coniugum

ad haeresim transeunte, qui relinquitur, ad secunda vota

desiderat convolare et filios procreare, quod utrum possit

fieri de iure, per tuas Nos duxisti litteras consulendos.

Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum

Nostrorum consilio respondentes distinguimus, licet

quidam praedecessor noster (scl. Caelestinus III) sensisse

aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem

catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter

labatur in haeresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si

enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam

convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine

blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad

mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur,

ad secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu

intelligimus, quod ait Apostolus: 'Si infidelis discedit,

discedat: frater enim vel soror non est servituti subiectus

in huiusmodi' (cf. I Cor 7, 15). Et canonem etiam, in quo

dicitur: Quod 'contumelia creatoris solvit ius matrimonii

circa eum, qui relinquitur'.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!