08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

430

49.10-18), cum venit beata illa "plenitudo temporis" (Eph

1.10; Gal 4.4), ad homines miserit, ut et Judaeos, qui sub

Lege erant, redimeret, et "gentes, quae non sectabantur

justitiam, justitiam apprehenderent" (Rom 9.30), atque

omnes "adoptionem filiorum reciperent" (Gal 4.5). Hunc,

"proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine

ipsius, pro peccatis nostris" (Rom 3.25), "non solum autem

pro nostris, sed etiam pro totius mundi" (Jo1 2.2).

1523 795 Cap.3. "Qui per Christum justificantur" - Verum

etsi ille "pro omnibus mortuus est" (Cor2 5.15), non omnes

tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat,

quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam sicut

revera homines, nisi ex semine Adae propagati

nascerentur, non nascerentur injusti, cum ea

propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam

injustitiam contrahant: ita nisi in Christo renascerentur,

numquam justificarentur (can. 2 et 10), cum ea

renascentia per meritum passionis ejus gratia, qua justi

fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias

nos semper agere hortatur Patri, "qui dignos nos fecit in

partem sortis sanctorum in lumine" (Col 1.12), et eripuit

de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii

dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et

remissionem peccatorum (Col 1.13s).

1524 796 Cap. 4. Quibus verbis iustificationis impii

descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo

homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et

'adoptionis filiorum' (Rom 8,15) Dei, per secundum Adam

Iesum Christum Salvatorem nostrum; quae quidem

translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro

regenerationis (can. 5 de bapt.) aut eius voto fieri non

potest, sicut scriptum est: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua

et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei' (Jo

3,5).

Cap. 5. "De necessitate praeparationis ad justificationem

in adultis, et unde sit"

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!