08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

947

finibus contineatur, aequum sit et sane utile, rem

oeconomicam dirigere plane nequit; id quod eventus satis

superque comprobavit, postquam pravi individualistici

spiritus placita exsecutioni sunt mandata ... (Principii

directivi) vices oeconomicus potentatus ... multo minus

gerere potest, cum hic praeceps quaedam vis et potentia

vehemens sit, quae ... regi non potest a se ipso. Altiora

igitur et nobiliora exquirenda sunt, quibus hic potentatus

severe integreque gubernetur socialis nimirum iustitia et

caritas socialis.

3742 2270 (215) Haec edicimus: sive ut doctrina, sive ut

factum historicum, sive ut 'actio' consideretur socialismus,

si vere manet socialismus, etiam postquam veritati et

iustitiae in his, quae diximus, concessit, componi cum

Ecclesiae catholicae dogmatibus non potest: siquidem

ipsam societatem fingit a christiana veritate quam

maxime alienam.

3743 2270 (Societatem atque hominis indolem socialem

fingit alienissima a christiana veritate.) Nam secundum

christianam doctrinam homo, sociali natura praeditus, in

his terris collocatur, ut in societate et sub auctoritate a

Deo ordinata (cf: Rom 13, 1) vitam ducens, omnes suas

facultates in laudem et gloriam Creatoris sui plene

excolat evolvatque, atque artis aliusve vocationis suae

munere fideliter fungendo temporalem simul et aeternam

sibi comparet felicitatem. Socialismus autem, sublimis

huius, cum hominis tum societatis, finis penitus ignarus et

incuriosus, solius commodi causa humanam consortionem

autumat esse institutam. ...

3744 2270 (216) (Catholicus et socialista pugnantia

dicunt.) Quodsi socialismus, ut omnes errores, aliquid in

se veritatis admisit (quod quidem Summi Pontifices

numquam sunt inficiati), nititur tamen doctrina de

humana societate, ipsi propria, a vero Christianismo

absona. Socialismus religiosus, socialismus christianus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!