08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

642

2681 1581 81. Item, in eo, quod subiungit, sanctos

Thomam et Bonaventuram sic in tuendis adversus summos

homines mendicantium institutis versatos esse, ut in

eorum defensionibus minor aestus, accuratio maior

desideranda fuisset: - scandalosa, in sanctissimos

doctores iniuriosa, impiis damnatorum auctorum

contumeliis favens.

2682 1582 82. Regula II, 'multiplicationem ordinum ac

diversitatem naturaliter inferre perturbationem et

confusionem'; item, in eo quod praemittit 4, regularium

'fundatores', qui post monastica instituta prodierunt,

'ordines superaddentes ordinibus, reformationes

reformationibus, nihil aliud effecisse, quam primariam

mali causam magis magisque dilatare'; intellecta de

ordinibus et institutis a Sancta Sede probatis, quasi

distincta piorum munerum varietas, quibus distincti

ordines addicti sunt, natura sua perturbationem et

confusionem parere debeat: - falsa, calumniosa, in

sanctos fundatores eorumque fideles alumnos, tum et in

ipsos Summos Pontifices iniuriosa.

2683 1583 83. Regula III, qua, postquam praemisit,

'parvum corpus degens intra civilem societatem, quin vere

sit pars eiusdem parvamque monarchiam figit in statu,

semper esse periculosum', subinde hoc nomine criminatur

privata monasteria, communis instituti vinculo sub uno

praesertim capite consociata, velut speciales totidem

monarchias civili reipublicae periculosas et noxias: -

falsa, temeraria, regularibus institutis a Sancta Sede ad

religionis profectum approbatis iniuriosa, favens

haereticorum in eadem instituta insectationibus et

calumniis.

2684 1584 84. Art. I. De uno dumtaxat ordine in Ecclesia

retinendo, ac de seligenda prae ceteris regula sancti

Benedicti, cum ob sui praestantiam tum ob praeclara

illius ordinis merita, sic tamen, ut in his, quae forte

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!