08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

448

1604 847 Can. 4. Si quis dixerit, sacramenta novae Legis

non esse ad salutem necessaria, sed superflua, et sine eis

aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam

iustificationis adipisci, licet omnia singulis necessaria non

sint: an. s.

1605 848 Can. 5. Si quis dixerit, haec sacramenta propter

solam fidem nutriendam instituta fuisse: an. s.

1606 849 Can. 6. Si quis dixerit, sacramenta novae Legis

non continere gratiam, quam significant, aut gratiam

ipsam non ponentibus obicem non conferre (cf. DS 1451),

quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem

gratiae vel iustitiae, et notae quaedam christianae

professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab

infidelibus: an. s.

1607 850 Can. 7. Si quis dixerit, non dari gratiam per

huiusmodi sacramenta semper et omnibus, quantum est

ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando et

aliquibus: an. s.

1608 851 Can. 8. Si quis dixerit, per ipsa novae Legis

sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed

solam fidem divinae promissionis ad gratiam

consequendam sufficere: an. s.

1609 852 Can. 9. Si quis dixerit, in tribus sacramentis,

baptismo scilicet, confirmatione et ordine, non imprimi

characterem in anima, hoc est signum quoddam

spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt: an. s.

1610 853 Can. 10. Si quis dixerit, Christianos omnes in

verbo et omnibus sacramentis administrandis habere

potestatem: an. s.

1611 854 Can. 11. Si quis dixerit, in ministris, dum

sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!