08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

388

et persona ministri conferentis sacramentum cum

intentione faciendi, quod facit Ecclesia: quorum si aliquod

desit, non perficitur sacramentum.

1313 695 - Inter haec sacramenta tria sunt: baptismus,

confirmatio et ordo, quae characterem, id est, spirituale

quoddam signum a ceteris distinctivum, imprimunt in

anima indelebile. Unde in eadem persona non

reiterantur. Reliqua vero quattuor characterem non

imprimunt, et reiterationem admittunt.

1314 696 Primum omnium sacramentorum locum tenet

sanctum baptisma, quod vitae spiritualis ianua est : per

ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur

Ecclesiae. Et cum per primum hominem mors introierit in

universos (cf: Rom 5, 12), nisi ex aqua et Spiritu

renascamur, non possumus ut inquit Veritas, in regnum

caelorum introire (cf. Jo 3, 5 ). Materia huius sacramenti

est aqua vera et naturalis : nec refert, frigida sit an

calida. Forma autem est: Ego te baptizo in nomine Patris

et Filii et Spiritus Sancti. Non tamen negamus, quin et per

illa verba: 'Baptizetur (falso in plurimis ed.: baptizatur)

talis servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus

Sancti', vel 'Baptizatur manibus meis talis in nomine Patris

et Filii et Spiritus Sancti', verum perficiatur baptisma;

quoniam cum principalis causa, ex qua baptisma virtutem

habet, sit sancta Trinitas, instrumentalis autem sit

minister, qui tradit exterius sacramentum: si exprimitur

actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae

Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum.

1315 696 - Minister huius sacramenti est sacerdos, cui ex

officio competit baptizare. In causa autem necessitatis

non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel

mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare

potest, dummodo formam servet Ecclesiae et facere

intendat, quod facit Ecclesia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!