08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

235

sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari

cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus.'

Hadrien I, Ep. 'Instituio universalis' ad episcopos

Hispaniae,

785

301 Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae ex illis

audivimus partibus, id est: quod multi dicentes se

catholicos esse, communem vitam gerentes cum Iudaeis

et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu

seu in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt : et illud,

quod inhibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum

infidelibus; ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et

sic populo gentili tradentur et quod sine examinatione

praefati presbyteri, ut praesint, ordinantur : et alius

quoque immanis invaluit error perniciosus, ut, etiam

vivente viro, mulieres sibi in conubio sortiantur ipsi

pseudosacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et

alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum

est dici. ...

Concile de Nicée II (oecum. VII; 787); Action VII,

13 octobre 787; Definitio de sacris imaginibus

600 302 (definitio) ... Regiae quasi continuati semitae,

sequentesque divinitus inspiratum sanctorum Patrum

nostrorum magisterium, et catholicae traditionem

Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui

nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine

ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis,

ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam

quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia

congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et

vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam

videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu

Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!