08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

288

Innocent III, Ep. 'Apostolicae Sedis primatus' ad

(Iohannem)

patriarcham C'polit., 12 novembre 1199

774 Apostolicae Sedis primatus, quem non homo, sed

Deus, immo verius Deus homo constituit, multis quidem et

evangelicis et apostolicis testimoniis comprobatur, a

quibus postmodum constitutiones canonicae

processerunt, concorditer asserentes sacrosanctam

Ecclesiam in beato Petro Apostolorum principe

consecratam quasi magistram et matrem ceteris

praeeminere. Hic enim ... audire promeruit: 'Tu es Petrus

... tibi dabo claves regni caelorum' (Mt 16, 18 s). Nam

licet primum et praecipuum Ecclesiae fundamentum sit

unigenitus Dei Filius Jesus Christus, iuxta quod dicit

Apostolus 'Quia fundamentum positum est, praeter quod

aliud poni non potest, quod est Christus Jesus' (l Cor 3,

11), secundum tamen et secundarium Ecclesiae

fundamentum est Petrus, etsi non tempore primus,

auctoritate tamen praecipuus inter ceteros, de quibus

Paulus Apostolus inquit: 'Iam non estis hospites et

advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei,

superaedificati supra fundamentum Apostolorum et

Prophetarum' (Eph 2, 20). ... Huius etiam primatum Veritas

per se ipsam expressit, cum inquit ad eum: 'Tu vocaberis

Cephas' (Io 1, 42): quod etsi 'Petrus' interpretetur, 'caput'

tamen exponitur, ut sicut caput inter cetera membra

corporis, velut in quo viget plenitudo sensuum, obtinet

principatum, sic et Petrus inter Apostolos et successores

ipsius inter universos Ecclesiarum praelatos praerogativa

praecellerent dignitatis, vocatis sic ceteris in partem

sollicitudinis, ut nihil eis de potestatis plenitudine

deperiret. Huic Dominus oves suas pascendas vocabulo

tertio repetito commisit, ut alienus a grege dominico

censeatur, qui eum etiam in successoribus suis noluerit

habere pastorem. Non enim inter has et illas oves

distinxit, sed simpliciter inquit: 'Pasce oves meas' (Jo 21,

17), ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. ...

(Explicando allegorice Jo 21, 7:) Cum enim mare mundum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!