08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

380

1254 664 14. Item, utrum credat, quod periurium scienter

commissum, ex quacumque causa vel occasione, pro

conservatione vitae corporalis propriae vel alterius, etiam

in favorem fidei, sit mortale peccatum.

1255 665 15. Item, utrum credat, quod deliberato animo

contemnens ritum Ecclesiae, caeremonias exorcismi et

catechismi, aquae baptismatis consecratae, peccet

mortaliter.

1256 666 16. Item, utrum credat, quod post

consecrationem sacerdotis in sacramento altaris sub

velamento panis et vini non sit panis materialis et vinum

materiale, sed idem per omnia Christus, qui fuit in cruce

passus et sedet ad dexteram Patris.

1257 667 17. Item, utrum credat et asserat, quod facta

consecratione per sacerdotem, sub sola specie panis

tantum, et praeter speciem vini, sit vera caro Christi et

sanguis et anima et deitas et totus Christus, ac idem

corpus absolute et sub unaqualibet illarum specierum

singulariter.

1258 668 18. Item, utrum credat, quod consuetudo

communicandi personas laicales sub specie panis tantum,

ab Ecclesia universali observata, et per sacrum Concilium

Constantiae approbata, sit servanda sic, quod non liceat

eam reprobare aut sine Ecclesiae auctoritate pro libito

immutare. Et quod dicentes pertinaciter oppositum

praemissorum, tamquam haeretici vel sapientes

haeresim, sint arcendi et puniendi.

1259 669 19. Item, utrum credat, quod christianus

contemnens susceptionem sacramentorum confirmationis,

vel extremae unctionis, aut solemnizationis matrimonii,

peccet mortaliter.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!