08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

316

830 449 3 (al. 4). 1. Circa haec itaque sic deliberatio

nostra resedit, ut Graeci eiusdem regni in unctionibus,

quae circa baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae

teneant et observent.-2. Ritus vero seu consuetudo, quam

habere dicuntur, ungendi per totum baptizandorum

corpora, si tolli sine scandalo, vel removeri non potest,

cum, sive fiat sive non, quantum ad baptismi efficaciam

vel effectum non multum referat, toleretur.-3. Nec refert

etiam, utrum in frigida, vel calida aqua baptizent, cum

parem vim et effectum in utraque baptismum habere

asseverare dicantur.

831 450 4 ( 5). Soli autem episcopi consignent chrismate

in frontibus baptizatos, quia huius unctio non debet nisi

per episcopos exhiberi. Quoniam soli Apostoli, quorum

vices gerunt episcopi, per manus impositionem, quam

confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat, Spiritum

Sanctum tribuisse leguntur.-5. Singuli quoque episcopi in

suis ecclesiis, in die Coenae Domini, possunt, secundum

formam Ecclesiae, chrisma conficere, ex balsamo quidem

et oleo olivarum. Nam Spiritus Sancti donum in chrismatis

unctione confertur. Et columba utique, quae ipsum

designat Spiritum, olivae ramum ad arcam legitur

retulisse. Sed si suum antiquum ritum in hoc Graeci potius

servare voluerint, videlicet quod patriarcha una cum

archiepiscopis et episcopis eius suffraganeis, et

archiepiscopi cum suffraganeis suis, simul chrisma

conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur.

832 451 6. Nullus autem per sacerdotes vel confessores

pro satisfactione paenitentiae unctione aliqua

solummodo inungatur.

833 451 7. Infirmis vero iuxta verbum Iacobi Apostoli (Iac

5, 14 s) unctio exhibeatur extrema.

834 452 8 ( 6). Porro in appositione aquae, sive frigidae,

sive calidae, vel tepidae, in altaris sacrificio, suam si

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!