08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

188

Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et

Macedonii error convincitur, Ephesenum etiam primum, in

quo Nestorii impietas iudicatur, Chalcedonense vero, in

quo Eutychis Dioscorique pravitas reprobatur, tota

devotione complector, integerrima robatione custodio:

quia in his, velut in quadrato lapide, sanctae fidei

structura consurgit et cuiuslibet vitae atque actionis

exsistat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si

lapis esse cernitur, tamen extra aedificium iacet. Quintum

quoque concilium pariter veneror, in quo Epistola quae

Ibae dicitur erroris plena reprobatur, Theodorus

(Mopsuestenus) personam Mediatoris Dei et hominum in

duabus subsistentiis separans ad impietatis perfidiam

cecidisse convincitur, scripta quoque Theodoreti, per

quae beati Cyrilli (Alex.) fides reprehenditur, ausu

dementiae prolata refutantur. Cunctas vero quae

praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo,

quae venerantur, amplector, quia dum universali sunt

consensu sunt constituta, se et non illa destruit, quisquis

praesumit aut solvere quos religant aut ligare quos

solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit.

Saint Grégoire I le Grand,Ep. 'O quam bona' ad Virgilium

episc.

Arelat., 12 août 595

473 ... Agnovi quod in Galliarum vel Germaniae partibus

nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione

perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio,

quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu

stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio, quid

Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus

templum cathedras vendentium columbas evertit (Cf. Mt

21, 12). Columbas enim vendere est de Spiritu Sancto,

quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per

impositionem manuum hominibus tribuit, commodum

temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo iam

innuitur, quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!