08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

977

narrandi scribendique modus, forma et ars cognoscatur ...

Omnis enim humana cognitio etiamsi non sacra ut suam

habet quasi insitam dignitatem et excellentiam - quippe

quae sit quaedam finita participatio infinitae cognitionis

Dei - ita novam altioremque dignitatem et quasi

consecrationem assequitur, cum ad res ipsas divinas

clariore luce collustrandas adhibetur. ... (319) Catholicus

interpres actuoso fortique suae disciplinae amore actus

ac sanctae matri Ecclesiae sincere devotus neutiquam

retineri debet, quominus difficiles quaestiones hucusque

nondum enodatas iterum atque iterum aggrediatur ..., ut

... et certis quoque profanarum disciplinarum

conclusionibus debito modo satisfaciat. Horum autem

strenuorum ... operariorum conatus non solummodo aequo

iustoque animo, sed summa etiam cum caritate

iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint;

qui quidem ab illo haud satis prudenti studio abhorrere

debent, quo quidquid novum est, ob hoc ipsum censetur

esse impugnandum aut in suspicionem adducendum. Illud

enim imprimis ante oculos habeant, in normis ac legibus

ab Ecclesia datis de fidei morumque doctrina agi ; atque

inter multa illa, quae in sacris libris, legalibus, historicis,

sapientialibus et propheticis proponuntur, pauca tantum

esse, quorum sensus ab Ecclesiae auctoritate declaratus

sit, neque plura ea esse, de quibus unanimis sanctorum

Patrum sit sententia. Multa igitur remanent, eaque

gravissima, in quibus edisserendis et explanandis

catholicorum interpretum acumen et ingenium libere

exerceri potest ac debet, ut ad omnium utilitatem, ad

maiorem in dies doctrinae sacrae profectum et ad

Ecclesiae defensionem et honorem ex suo quisque viritim

conferat.

Denzinger (latin) 3780

Denzinger (latin) 3832

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!