08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

103

Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio

capitulo definitum est: 'Ut quicumque dixerit, gratiam Dei,

qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum,

ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam

commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non

committantur, an. s.'

- Et iterum quarto capitulo: 'Ut quisquis dixerit, gratiam

Dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare

ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et

aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid

appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam

nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam

facere diligamus atque valeamus, an. s. Cum enim dicat

Apostolus: 'Scientia inflat, caritas vero aedificat' (I Cor 8,

1): valde impium est, ut credamus ad eam, quae inflat,

nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat,

non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid

facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante

caritate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo

scriptum est : 'Qui docet hominem scientiam' (Ps 93, 10),

ita scriptum est etiam: 'Caritas ex Deo est' (1 Io 4, 7)'.

- Item quinto capitulo: 'Ut quisquis dixerit, ideo nobis

gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum

arbitrium iubemur, facilius possimus implere per gratiam,

tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed

tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata,

an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur,

ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait:

'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5)'.

246 139 Cap.8. Praeter has autem beatissimae et

Apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos

piisimi Patres, pestiferae novitatis elatione dejecta, et

bonae voluntatis exordia et incrementa probabilium

studiorum et in eis usque in finem perseverentiam ad

Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque

sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab

Apostolis tradita in toto mundo atque in omni Ecclesia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!