08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

875

doctrinae christianae cognitio. Puer tamen postea

debebit integrum catechismum pro modo suae

intelligentiae gradatim addiscere.

3532 2139 III. Cognitio religionis, quae in puero requiritur,

ut ipse ad primam communionem convenienter se

praeparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria

necessitate medii pro suo captu percipiat, atque

eucharisticum panem a communi et corporali distinguat,

ut ea devotione, quam ipsius fert aetas, ad ss.

Eucharistiam accedat.

3533 2140 IV. Obligatio praecepti confessionis et

communionis, quae puerum gravat, in eos praecipue

recidit, qui ipsius curam habere debent, hoc est in

parentes, in confessarium, in institutores et in parochum.

Ad patrem vero, aut ad illos, qui vices eius gerunt, et ad

confessarium, secundum Catechismum Romanum,

pertinet admittere puerum ad primam communionem.

2141 V. Semel aut pluries in anno curent parochi indicere

atque habere communionem generalem puerorum, ad

eamque non modo novensiles admittere, sed etiam alios,

qui parentum confessariive consensu, ut supra dictum est,

iam antea primitus de altari sancta libarunt. Pro utrisque

dies aliquot instructionis et praeparationis praemittantur.

3534 2142 VI. Puerorum curam habentibus omni studio

curandum est ut post primam communionem iidem pueri

ad sacram mensam saepius accedant, et, si fieri possit,

etiam quotidie, prout Christus Iesus et mater Ecclesia

desiderant (cf. DS 3375ss), utque id agant ea animi

devotione, quam talis fert aetas. ...

3535 2143 VII. Consuetudo non admittendi ad

confessionem pueros, aut numquam eos absolvendi, cum

ad usum rationis pervenerint, est omnino improbanda.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!