08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

309

perpetuam paenitentiam in arctum monasterium

detrudendum.

815 ... Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore,

sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis

medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat,

quod in periculum animae convertatur.

Cap. 41. De continuatione bonae fidei in omni

praescriptione

816 439 Quoniam 'omne quod non est ex fide, peccatum

est' (Rom 14, 23), synodali iudicio diffinimus, ut nulla

valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam

civilis, cum generaliter sit omni constitutione atque

consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato

non potest observari. Unde oportet, ut, qui praescribit, in

nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.

51. De poena contrahentium clandestina matrimonia

817 Praedecessorum Nostrorum inhaerendo vestigiis,

clandestina coniugia penitus inhibemus; prohibentes

etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat.

Quare specialem quorumdam locorum consuetudinem ad

alia generaliter prorogando statuimus, ut, cum

matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per

presbyteros publice proponantur, competenti termino

praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum

impedimentum opponat. Et ipsi presbyteri nihilominus

investigent, utrum aliquod impedimentum obsistat. ...

62. De reliquiis Sanctorum

818 440 Cum ex eo, quod quidam Sanctorum reliquias

exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae

religioni detractum sit saepius: ne posterum detrahatur,

praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!