30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

85 LIBER I. CAPUT X. XL 86

Hoc factum est Nonis Februarii. Errat tarnen vir

de studiis humanioribus bene meritus Baptista Egnatius

in suis Caesaribus, quum affirmât August»

primo attributum esse cognomen patris patriae:

quum prius dictatori inditum fuerit, ut alibi videbitur.

Quod contumelias quoque suas] Animadvertendum

hie quod dicit principes aoerbius ferre contumeliam

quam iniuriam. Iniuria namque, ut ait Ulpianus,

seu re,'sen verbis, nihil differt a contumelia.

Quod dictum [pag. 76] parum conveDit cum

hoc loco Senecae. Itaque referendum ad illam Marcelli

distinctionem, dicentis iniuriam a contumelia

hoc distare, quod iniuria levior res est. Pacuvius

in Peribea: Patior facile iniuriam, si est vacua a

contumelia. Facile aerumnam ferre possum, si male

abest iniuria. Etiam iniuriam, nisi contra constat

contumelia. Contumelia enim a contemnendo dicitur,

ut idem Dlpianus autor est. Nihil autem principes

magis aegre patiuntur, quam contemni. Habet

enjm quondam aculeum contumelia, inquit Cicero

Verrina V., quern boni viri ferre non possunt.

Et Publius Mimographus: Contumeliam pati nee

fortis, nee ingenuus potest. ') Aristoteles quoque Ethicorum

lib. IV. servile esse opinatur, perferre contumelias.

Hoc si in aliis verum est, in principe tarnen verissimum.

Nazarius in Panegyrico Constantini: O

quam acres habes dolorum aculeos a contumelia,

quam imponit inferior. Contumelias autem suas

eadem forma qua Cicero loquitur'Philipp. XIII.:

Pergit porro in mea maledicta, quasi vero pulcherrime

priora processerint. Sic etiam passive Coelius

memoriam tuam dixit libro Vill. Epist. Ciceronis.

Non quin mihi suavissimum sit tuae memoriae operam

dare. Contumelia fuit, quod Labeo Antistius

in senatus lectione legit M. Lepidum Circeiis exsulantem

în opprobrium Augusti, quod sparsi famosi

de eo in curia libelli, quod illi a quodam senatore

dictum est: Contradicerem tibi, si locum haberem.

Ab aliis: Licere senatoribus de republica

loqui.

Probrosis in se dictis arrisif] Celebratur Alexandra

apophthegma a Plutarcho: ßaaikixov lc%w twtoioiv-

Ttt xaxwç dxovstv. Regium est benefacientem male

audire. Quod sequutus Augustus patienter audiit

loedorias et scommataquae in se iactabantur: quemadmodum

etiam récitât Macrobius libro U. Saturnalium.

Nos pauca subiiciemus. Quum adulescentem

provincialem sibi simillimum per iocum interrogas8et,

an mater sua aliquando Romae fuisset,

negavit ille : neo contentus adiecit, pater meus sâepe.

EtPollioquum in eum Fescenninos Augustus scrip-

1) Sententiam hanc hodie sic expressam legimus: Contumeliam

nee ingenuus fert nee fortis facit.

sisset, At ego, inquit, taceo. Non enim est facile in

eum scribere, qui potest proscribere. Alia eiusdem

generis vide apud Maorobium et Seneoam in ILL

de Ira. Ipse Augustus epistola quadam ad Tiberium

: Noli *) niminm indignari quenquam esse qui

de me male loquatur. Satis est enim si hoc-habemus,

ne quis nobis malefacere possit.

Quoscunque ob adiüterium famüiae suae] Notum

est Iulias filiam et neptem domum Augusti omnibus

probris contaminasse, ob idque relegatas. Vide

Tranquillum et Senecam lib. VI. de Beneficiis, et

Plinium lib. XXI. De iis igitur nunc loquitur Seneca,

qui consuetudinem haberent stupri cum filia

et nepte, aut qui conscii essent adulteriorum : quibusoum

mitius actum esse dicit, quod de damnatis

non [pag. 77] est Bumptum ultimum supplicium, sed

exsilio tantum mulctati sunt: quin etiam acceptis diplomatibus

dimissi sunt. Nee tarnen verum est adeo

clementer traotatos ab Augusto, quam hic affirmât

Seneca. Siquidem nonnulh. ultimo supplicio affecti:

inter quos Iulius Antonius. Vide Tacit, lib. IV.

Quod hie Erasmus divinat legendum filiae, nullius

est momenti.

CAPUT XL

Haec Augustus senex, aut iam in senectutem annis

vergentibus. In adolescentia caluit, ar-sit ira, multa

fecit, ad quae invitus oculos retorquebat. Comparare

nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum,

etiam si in certamen iuvenilium armorum deduxerit

senectutem plusquum maturam. Fuerit moderatus et

clemens. Nempe post Actiacum mare romano cruore

infectum. Nempe post fractas in Sieilia classes, et

suas, et aliénas. Nempe post Perusinas aras, et proscriptiones.

Ego vero clementiam non voco lassam crudelitatem.

Haec est, Caesar, dementia vera, quam tu

praestas, quae non saevitiae poenitentia coepit, nullam

habere maculam, nunquam civüem sanguinem fudisse.

Haec est in maxima potestate verissima animi temperantia,

et humani generis comprehensibäis amor, non

cupidüate aliqua, non temeritate incendi. Non priorum

prineipum exemplis corruptis, quantum in cives

suos liceat, experiendo tentare: sed hebetare aciem imperii

sui. Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam,

et hoc, quod magno animo gloriatus es, nullam te toto

orbe stillam cruoris humani misisse: quod eo maius

est mi/rabüiusque, quod nulli unquam citius gladius

commissus est. dementia ergo non tantum honestiores,

sed tutiores praestat. Ornamentum imperiorum est

simul, et certissima lux. Quid enim est quum rege&

consehueri/nt, liberisque ac-nepotibus tradiderint regna,

1) Ed. Amst.: Non.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!