30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

249 DE FUGEENDIS IMPIORUM SAORIS. 250

omnis idololatriae simulation Tel quacunque ratione

suscepta imitatio, ab ea nos longissime absterret.

De divini nominis ac honoris profanatione, haec eius

verba sunt (1 Cor. 10, 14 ss.): Carissimi, fugite

ab idolomm cul tu (sùb cul tus nomine, exteriores

omncs ritus collegisse, qui impiorum sacris adhibeantur,

iam ex sequentibus manifestum erit), ut

prudentibus loquor: vos ipsi iudicate quoddico. Calix

benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio

sanguinis Christi est? et panis quem frangimus,

nonne communicatio corporis Domini est? Ergo

unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui

de uno pane participamus. Videte Israel secundum

carnem. Nonne qui edunt hostias, participes. sunt

altaris? Quid ergo? Dico quod idolis immolatum

sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quod

quae gentes immolant, daemoniis immolant, et non

Deo. Nolo autcm vos participes fieri daemoniorum.

Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum.

Non potestis mensae Domini participare,

et 'mensae daemoniorum. Initio in memoriam illis

revocat, quam propinqua sit istaec illis cum Christo

Domino socictas, corporis et sanguinis ipsius participes

fieri ut quanto eos propius illi adiunxerit, tanto

ab omni idolorum participatione longius abstrahat.

Externa autem sacramenta quaedam quasi vincula

esse, quibus cum Domino cohaereant: id ipsum igitur

illis e converso accidere, qui immundis caeremoniis

se admiscent, ut per eas idolorum societati

se innectant atque insérant. Deinde omnem tergiversationem

praecidit, quum eorum obiecta occupât,

qui praetendere possent, idolum nihil esse: ideirco

carnem idolis immolatam, nihil a vulgari [pag. 14j

carne diflerre. Quod illis, quantum ad carnis ipsius

substantiam, concedit: sed aliam esse hominum

opinionem excipit, quorum iudicium in factis nostris

spectari debeat, quae ipsorum oculis subiiciuntur.

Eos autem, qui carne idolis immolata vescantur,

argumentum imperitorum errori pracbere, unde iudicent,

eo modo idolis ipsos sacrificare, sic in hominum

conspectu Deum inhonorari. Iam et asperiorem

sententiam postea subiicit, tantum esse inter

Christi et daemoniorum mensam dissidium, ut

altera se abdicet, qui delibet quidquam ex altera.

Hac domum clausula exhortationem suam absolvit:

Num provocamus Dominum? Num fortiores illo sumus?

Cuius tanta vis est, ut magis acriter, ac magis

paene dixerim tragice, exagitare sceleratum ullum

facinus non potuorit, quam illam exagitavit super8titionum

fictionem: quae vix pro levissima culpa

hodie a multis ducitur. Alibi (2 Cor. 6, 14 ss.):

Nolite iugum ducere cum jnfidelibus. Quae enim

participatio iustitiao cum iniquitate? aut quae pars

fideli cum infideli? Quae societas luci cum tenebris?

.Quae concordia Christi cum Belial? Quis

porro consensus templo Dei cum idolis? Vos enim

estis templum Dei, sicut dicit (Levit. 26, 11): Quoniam

inhabitabo in illis, et inter eos inambulabo,

et ero illorum Deus, et erunt mihi populus. Non

vult usque eo Ohristianos ab omni infidelium necessitudine

abhorrere, ut nulli inter eos intercédant

civiles contractus, nulla commercia, nulla denique

colloquia. Nam alioqui, ut ipsemet ait (1 Cor. 5,

10), exeundum esset ex hoc mundo: sed nullam coire

societatem permittit, quae horum» imitandis superstitionibus

fidèles irretiat. Post Iesaiae (les. 52, 11)

subnectit testimonium : Propter quod exite de medio

eorum, et separamini, dicit 1 ) Dominus, et immundnm

ne tetigeritis. Quo non ab incredulorum

corporibus, locorum spatiis procul esse dissitos, sed

a pollutis eorum sacris longe diremptos esse iubet.

Quod vero prophetae verbis, sive de suo, sive aliunde

attexuit Paulus, quod tum sit recepturus nos Dominus,

et patrem nobis praestaturus, nosque agniturus

in filios et filias, valde percellere nos debet,

ne si, contra ^quam praecipit, immundorum attrectatione

non prorsus abstinuerimus, abiiei ab ipso repudiarique

mereamur. Proximi otfensionem quum

alias saepe, tum in priore ad Corinthios epistola

abunde tractât, ad hune modum (1 Cor. 8, 1 ss.):

De epulis quae idolis immolantur, scimus quod idolum

nihil est, et quod nullus est nisi unus Deus:

nam tametsi multi nominantur, sive in coelo, sive

in terra, dii, nobis tarnen unus Deus [pag. 15] pater,

ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus

Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum:

sed non est in omnibus scientia. Hic etiam ab anticipatione

exorditur, qua eos qui interioris conscientiae

innocentiam obtendéndo cavillantur, talibus subterfugiie

exclusos, ad hominum opinionem revocat:

quos factorum suorum testes dum adhibent, ad eadem

audenda exemplo suo invitant. Audont vero,

non quia licere intelligant, sed quod autorem vident

quem imitentur: tametsi ex adverso haesitante, imo

reclamante conscientiae iudicio. Ac vide, quam severe

hac una exceptione omnes tergiversandi ansas

circumeidat. Idololatriae speciem quandam et simulationem

habebat ille ad sacrum idolorum epulum

accubitus. Accumbcbant nihilominus ex fidelibus

quidam, hoc praetextu, quod puras et sanctas

Dei creaturas ederent, quae etiam si millies idolis

essent consecratae, contaminari tamen sacrilega huiusmodi

consecratione non possent: quandoquidem

nihil sit idolum, nisi vanum indoctorum figmentum.

Futilem hune praetextum quo illis tollat apostolus,

illam nimium versutam prudentiam, qua praeteritis

neglectisque fratribus sibi duntaxat sapèrent, acerbe

castigat. Scientia, inquit, inflat, caritas aedificat.

Si quis autem existimat se scire aliquid, nondum

1) Edd. recc. inde a 1552: dixit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!