30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

201 PSYCHOPANNYCHIA. 202

illi mecum sint, ut videant claritatem meam, quam

dedisti mihi (Ioann. 17, 24).

Hanc igitur fidem, omnibus prophetiis, evangelica

veritate, Christo ipso subnixam, teneamus.

Spiritum imaginem esse Dei, instar cuius vigeat,

intelligat, aeternus sit. Quamdiu in corpore est, virtutes

suas exserere: quum ex illo ergastulo egreditur,

ad Deum migrare, cuius sensu interim fruitur,

dum in spe beatae resurrectionis requiescit. Hanc

requiem, illi esse paradisum. Spiritum vero reprobi

hominis, dum terribile iudicium in se exspectat, torqueri

ilia exspectatione, quam Paulus ') ob id yoßtçàv,

id est, formidabilem vocavit (Hebr. 10, 27). Ultra

inquirere, se immergere est in abyssum mysteriorum

Dei: quum satis sit didicisse, quod satis habuit

docuisse spiritus optimus magister. Cuius verbum

est: Audite me, et vivet anima vestra. [fol. 23]

Quam ille sapienter, prae istorum vaniloquentissima

arrogantia: Iustorum animae in manu Dei sunt, et

non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis"

insipientum mori, illi autem sunt in pace, etc.

Hic finis est nostrae sapientiae, quae, ut sobria est,

et Deo subiecta, ita novit eos qui supra se nituntur,

semper corruere.

Nunc cunas excutiemus, in quibus sopitas animas

componunt: et papaver diluemus, quod illis ad'

conciliandum somnum propinant. Circumferunt enim

aliquot scripturae locos, qui videntur isti somno suffragari:

tum, quasi ad liquidum dormitio probata

sit, fulminant in eos, qui non statim errori suo consentirait.

Obiiciunt primum non aliam homini infusam

animam a Deo, quam quae sit illi cum bestiis

omnibus communis. Omnibus enim ex aequo scriptura

attribuit animam viventem. Ut quum dicitur: Creavit

Deus cete grandia, et omnem animam viventem

(Gen. 1, 21). Item, Bina ex omni carne, in qua

erat spiritus vita (Gen. 7, 15): et alia eiusdem generis.

Et si nusquam sacrae literae tneminissent, nos

tarnen liquide admoneri ab apostolo, animam ülam

viventem nihil diflerre a praesenti vita, qua corpus

hoc vegetatur. Verba sunt: Seminatur in corruptione,

surget in incorruptione : seminatur in infirmitate,

surget in virtute: sominatur corpus animale,

surget spirituale. Quemadmodum scriptum

est, Factus est primus Adam in animam viventem,

novissimus in spiritum vivificantem (1 Cor. 15, 42

BS.). Fateor animam viventem non cemel attributam

bestiis, quia et ipsae vitam suam degunt:

verum aliter illae vivunt, aliter vivit homo. Anima

vivens est homini, qua sapit et intelligit: anima illis

vivens est, quae motum et sensum dat corpori.

Quum igitur animae hominis insit ratio, intellectus,

voluntas, quae virtutes non sunt corpori adnexae:

1) Sic sola prineeps. Caeterae: apostolus.

nihil mirum, si sine corpore subsistât, nee pereat

instar brutarum, quae nihil aliud habent, quam sensus

corporeos. Qua ratione non erubuit Paulus, post

ethnicum ilium poetam, genus nos Dei appelîare

(Act. 17, 28). Itaque iam, ut volent, communicent

beluis animam viventem cum homine, quum eadem

prorsus vita sit omnibus, quantum ad corpus attinet:

verum ex eo gradum sibi facere non possunt

ad confundendam cum beluis hominis animam. Neque

mihi obtrudant apostoli verbum, quod magis

nobiscum, quam contra nos pugnat. Factus est primus

Adam in animam viventem, novissimus in spiritum

vivificantem. Est enim antypophora l ) ad eorum

quaestionem, qui de resurrectione persuaderi

non poterant. Sic enim obiiciebant: Quomodo re-

8urgunt mortui? Quali corpore venient? Oui obiectioni

ut occurrat apostolus, sic eos aggreditur:

Si usu discimus, semen quod vivit', quod crescit,

quod fructum reddit, prius mortuum esse: cur non

instar seminis corpus quod mortuum fuerit resurgere

potest? Et, si nudum ac siccum granum sementem

[fol. 24] refert uberiorem, postquam mortuum

fuerit, virtute mirabili quam illi Deus indidit:

cur non eadem Dei virtute corpus suscitabitur

melius quam mortuum fuerat? Et ne adhuc mireris:

unde vivit homo, nisi quia formatus est in animam

viventem? Haec tamon anima, tametsi ad tempus

molem corporis agitât ac sustinet, non tarnen

dat illi immortalitatem aut incorruptionem : et quamdiu

etiam suam vim exserit, non tarnen per se ipsa

sufficit, sine adminiculis cibi, potus, somni, quae

signa sunt corruptionis : nee constantcm illi ac continentem

dat statum, quin aliis atque aliis inclinationibus

subiectum sit. Ubi autem Christus nos secum

assumpserit in gloriam, non solum erit animale

corpus, ab anima vivificatum: sed spirituale, quale

nee mens nostra cogitare, nee lingua exprimere potest.

Vides igitur nos non aliud futuros in resurrectione,

sed tarnen alios: detur verbo venia. 2 ) Atque

haec quidem de corpore dicta sunt, cui anima

sub elementis huius mundi vitam administrât: ubi

autem figura huius mundi praeterierit, participatio

gloriae Dei id supra naturam evehet. Habemus verum

ac germanum apostoli sensum. In quo explicando

quum lapsus esset Augustinus (ut nunc isti),

errorem postea agnovit, ac correxit inter suas retractation

es : 8 ) et alibi etiam multo apertius id ipsum

tractat. Ex quo loco pauca transscribemus.

Anima in corpore animali vivit quidem: sed non

vivificat usque ad auferendam corruptionem. In corpore

vero spiritali, quando adhaerens perfecte Do-

1) Becentiores (1576 seqq.) hoc vocabulam rarius obvium

ignorantes scripserunt: antjpophora, quum emendare debuissent:

anthypophora. Gallus bene vertu: C'est une response

à l'obiection. 2) Sic loquitur Tertullianus et Augustinus

epist. 3. ad Fortunat. 3) Cap. 10. Epist. 146. Consentio.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!