30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

427 EPLNICION. 428

Eccius hesterno ruber atque iuflatus Iacclio

Praebeat hue duris terga subacta flagris. ')

Hue caput indomifcum subdat, verum ante recepta,

Qua semper caruit, fronte Oochlaeus iners. 2 )

Nausea verbosis generans fastidia libris

Occluso tacitus iam ferat ore iugum. 3 )

Quique diu latuit sub nomine bubo Pelargi,

Saevo etiam rostro dura lupata premat. 4 )

Non quia praeoipui: sed quod certamine in isto

Signiferos statuit flatigiosa cohors.

Ergo sub triplici bellant quicunque tiara,

Totaque se hue sistant cum duce castra suo.

Astutae vulpes, tinctique cruore leones,

Et latratorum turba proterva canum.

Ordine quisque suo, magni atque ignobile vulgus,

Insolito discant subdere colla iugo.

At TOS de mjeliore nota sanctique poetao

Musa quibus suaves fundit amoena modos,

Magnifico celebrem Christi cantate triumphum

Carmine. Io paean caetera turba canit.

Quod natura negat, studii pins efficit ardor.

Ut coner laudes Christe sonare tuas.

1 ) De celeberrimo Tjutheri adversario lo. JEckio non est quod h. i. verba faciamus. Sufficiat pauca quaedam coaelaneorum

testimonia attulisse quae ad autoris nostri invectivas illustrandas pertinent. Gkristophorus Scheurlius in Uteris suis

d. 4. Dec. 1540 Wormatiae senptis ad episcopum JSichstadtiensem haec habet: Ethlich schreyben D. Eck prauck sich, eyner

kraussen von dreyen massen, domit der diener nit otft einschenken durffen. (Soden, Beür. zur Gesch. der Ref. p. 482.) Autor

huius epistolae Echii consuetudine satis familiariter tum temporis utebatur. Cruciger Bugenhagio scribit d. 19. Mail 1541 .-

D. Eccius aliquot iam dies decumbit febri laborans ex intemperantia, interdum vini, interdum aquae, ut audimus, multas amphoras

hauriens. {Corpus Ref. IV. 306.) Bucerus, in Actis Ratispon. germanice editis fol. 226, postquam de eiusdem in

colloquio ülo partibus plura disseruit, haec addit: Sunst ist der Eck seines Ehrgeitzes und gantz ontheologischen, unflätigen

Lebens dermassen erkandt, auch den seinen, daz man jn zu solchen hohen göttlichen handeln freilich nit würde geordnet haben.

Subjungimus eius epitaphion a Melanthone compositum;

Ilotâà cpâyajv xrtl nok'hà mtàv -/.ai HoXKà xâx elntoi>,

'Ev &è râqxi) "Exioç yaatiq é'&rjxev fyv.

Multa vorans et multa bibens, mala plurima dicens,

Eccius hac posuit putre cadaver hivmo.

2) lo. Cochlaeus Norimbergensis inter reformations et reform atoi-um adversarios famosissimusplurimos MbeUos mendaciis

et calumniis plenos per tricennale temporis spatium contra eos edidit. Iam 1521 Wormatiae, tum 1530 Augustae rebus

agendis interfuit, et ülic Luthero inimicos suscitavit, hic contra Melanthonem scripsit et confessionis Augustanae confutationi

edendae operant suam navavit. Cum Calvino primum Hagcnoae a. 1540 congressum esse vero simile est, quern certe paucis

post annis acriter et insulse impugnavit 1 peculiari libello contra eius tractatum de Reliquiis edito, a Beza mox, tacente Calvino,

lepide et fortiter profligaius. Vide Bawmii Bezam I. 123. 357. Obiit a. 1552.

3) Iridericus Nausea, proprie Grau dictus, Wïrtembergensis, olim Campegio Cardinali a Uteris, postea Moguntiae

concionator, postremo Vindobonae episcopus a. 1541., obiit a. 1552. Plurima fuerunt eius scripta dialectica, homiletica, iuridica

et polemica.

4) Ambrosius Pélargus, germanico suo nomine Storch olim appellatus, Nidda oriundus, Hassiae oppido, ordini Praedicatorum

adscriptus, et curiae Trevirensis theologus, interfuit concilio Tridenlino et obiit a. 1557. Varios edidit UbeUos contra

IiUtherum, Oecolampadium, alios. De eo Bucerus in quadam epistola inedita d. d. 4. Sept. 1540, et in Archivis Thomanis

Argentorati asservata sic scribit: Pelargum vestrum novi ante annos multos, hominem et confldentem et contentipsum, a quo

ingenio non audio eum multum adliuc recessisse, eamque etiam vitae privatae disciplinam sequi, quae non sit argumenta ilium

de restituendis ecclesiis valde sollicitum"esse. Suscepit ille pugnam adversus nos, sed eminus non cominus dimicat, et videtur

instituisse magis adeo ut huic quam sibi imposuit personae quam ut ecclesiae Christi inserviat. Nam omne Studium eo constat

ut quaevis nostra, quamlibet sint ex ipsa scriptura Dei et sanctissimorum patrum scriptis et observatione deprompta, vel

calumniosis sopbismatis pervertat, vel apertis et impudentibus incessat conviciis, caett.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!