30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

295 EPISTOLA H. 296

offensionem nequeat, in stolidis ac bis carnalibus

caeremoniis toto pectore stupere sinunt. Utcunque

ad Dei adoration em vocent, idolis tarnen liaerere

quum omnes cernant, neminem autem reprehendant,

sua ilia dissimulatione, quae nutus instar, et tacitae

cuiusdam approbationis accipitur, fortius affigunt. ')

Qnidquid de iustitia, sanctificatione, salute a Christo

petenda balbutiant : susque deque tarnen babent,

quod populus, omisso Christo, ea omnia quaerit, ubi

minime reperiri possunt. O praeclaras in sana doctrina

exhortationes, quae dum insanienti popülo placide

blandiuntur, ac tantum non applaudunt, simul

etiam efficiunt, ut obstinatius furere pergat! Quis

enim displicere illis pütet, quae inter conciones ipsas

eorum oculis assidue ingeruntur: eius generis

praesertim, quae si mala forent, Tel tantillum tolerare

nefas fuerit? Quidquid autèm non displicere

> illis putatur, eo loco habetur, ac si ipsorum suflragio

palam confirmatum esset. Et quae iam [pag. 62]

eorum esset in revincendo adversario magnanimitas,

si ad certamen ventum foret: qui tantam in simplici

exhortatione animi pusülitatem 2 ) produnt? qui

sine adversario ita protinus concidunt, et de praesidio

stationeque nondum oppugnata decedunt? Quanquam

si quaüs hodie sit ecclesiae conditio considerémus,

Christo restitui non potest, nisi e luporum

faucibus erepta: ad Dei pascua non adduci potest,

nisi hominum laqueis soluta: recta via agi non potest,

nisi errorum labyrinthis extricata. Sic enim

in evertenda exstinguendaque religione Satanae ministri

profecerunt, ut earn, nisi ab ipsorum impietate

assertam, instillare hominum animis non liceat.

Id in obruenda obliterandaque Dei veritate consequuti

sunt, ut in lucem emergere, nisi ab illorum

mendaciis vindicata, nequeat. Interim quid egregii

isti et excubitores, et pastores? Gladium conspiciunt,

non cervicibus impendentem, sed iugulis prope

admotum. Oves cernunt, non luporum insidiis appetitas,

sed dentibus correptas et mutilatas. Securi

tarnen, ut in media pace, torpent: nisi quod suo capiti

privatim timentes, abiecta publicac salutis cura,

de se ipsis plus satis sunt solMciti. Istam quidem

inertiamne an perfidiam potius vocem, dubito: si

impune sibi futuram confidunt, meras sibi fabulas

esse, quidquid Dominus aut promittit, aut niinatur:

exr eo testatum faciunt. Quod enim per Ezechielem

Dominus edixit se populi sanguinem e speculatoris

manu reposciturum, qui quum imminentem gladium

videret, clangore tubae non indicavit: in quern magis

proprie competere, quam in se ipsos respondebunt?

Nempe si ea lege ecclesiae excubiis impositi

sunt custodes, qui neque nocte, neque die quie-

1) Sic sola princeps. Caeterae omnes : affingunt. Gallus:

elle sert pour tousiours enraciner plus avant etc. 2) Sic

sola princeps. Caeterae omnes : pusillanimitatem.

scant: non minus sanguinaria est eorum taciturnitas,

qua populi salus malitiose proditur, quam ipse

hostium furor, quo inermes et indefensi opprimuntur.

lure ergo ex eorum manibus sanguis reposcitur,

quo non minus, quam hostium gladii, aspersae

foedataeque sunt. Quod aliud hominum genus certius,

quam se ipsos, causabuntur, ilia Christi sententia,

qua pastorem eum sevorissime obiurgat, et

mercenarium contumeliose appellat, cui negat esse

curae oves, qui dum venientem prospioit lupum, et

iamiam instantem, in fugam, relicto grege, sese proripit

(Ioann. 10, 12)? Quod si nunquam id a Domino

pronunciatum esset, propriam illis conscientiam

iudicem fero: pastorem, qui tel. miniums insidias

noctu senserit, nisi expergefactus mox accurrat,

nonne ignaviae accusabunt? Eum vero, qui

perfossis stabuli parietibus, [pag. 63] confractoque

ostio, pauperculum gregem omnibus ventorum, imbrium,

hostium, luporum insidiis expositum obnoxiumque

reliquerit, quantae socordiae condemnabunt?

Quid ille? cuius sub aspectu media in luce oves

atrociter laniantur, ipso ad lupos abigendos ne digitum

quidem commovente? Quo satis digno elogio

insigniri poterit istaec tarn flagitiosa perfidia?

qua supplicii gravitate digne pro merito mulctari?

Posthac si iustam et suae speculationis. et pastoritiae

curae rationem reddere volent, videant hoc in

primis, sine quo nihil efficiunt ad fidem suam approbandam,

nihil sibi esse reliqui, ubi rei sanguinis

merito arguuntur, a quo se niundos esse improbissime

mentiuntur, nisi cum Paulo vere ac serio affirmare

queant, se nequaquam subterfugisse, quominus

publice privatimque unumquemque admonendo

omnein Dei voluntatem enarrarent: praesertim ubi

circumventam Satanae artibus ecclesiam gravius periclitari

senserint. Quas in partes tanta solertia incubuissé

sanctum ilium apostolum videmus, ut saepius

coram monuisse suos non contentus, eadem

quoque monita scriptis absens, ac e vinculis repeteret:

observarent canes, observarent pravos operarios,

observarent concisionem, quae impiis oontentionibus

veram ecclesiae unitatem discinderet (Phil.

3, 2 ss.).

Quid quod non connivendo tantum, ac indulgendo,

miserae ac perditae plebeculae caecitatom fovent:

Bed errorum superstitionumque omnium admini3tros

ei se praebent? Etenim huic teterrimo flagitio

quotu8quisque ipsorum infitiando erit, quin

primo statim ingressu pessimo errore plebem imbuat,

dum ipsa spectante, et ad stuporem usque

attenta, stolidis exorcismis aquam incantat, mille

postea infandis superstitionibus servituram? Quin

e suggestu rursum ad altare prodeat? saorificium iïlud

abominandis blasphemiis repertum aut peragat,

aut se peragere simulet? ad exsecrabilis idoli venerationem

popülum et exemplo suo et nutu invitet?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!