30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

43 DE CLEMENTIA . 44

hostes imminent, aut intestini ac domestici. Hi insidiis

adoriuntur, illi magis congrediuntur aperto marte.

Utrique periculo est Buum remedium, ubi subditi

parati sunt et mucronibus insidiantium obiicere se et

substernere corpora sua etc.

Substernere corpora sua] Metaphora est elegans,

et cui etiam gratiam addit rhetbrica vittqßoXy. Neque

enim proprio sternitur via ad salutem imperantis

ex corporibus humanis: neque id caret excessu,

ut corpora sua substernant, et iter illi instruant ex

strage cadaverum. Verba autem bene inter se conveniunt,

et metapborae sunt appositissima. Sternere

enim et instruere pro eo usitata sunt apud autores,

qudd alias pavire alias munire dicitur. Ad banc

sententiam videtur Lucanus allusisse libro primo,

ubi tamen ironice deridet Neronem:

Quod si non aliam venturo fata Neroni

Invenere viam, magnoque aeterna parantur

Régna diis, coelumque suo serrire tonanti

Non nisi magnorum potuit post bella gigantum:

Iam nihilo superi querimur, scelera ipsa nefasque

Hac mercede placent: diros Pharsalia campos

Impleat, et Poeni saturentur sanguine mânes etc.

Non hic est sine rationé] Prolepsis seu occupatio,

ne quis cavilletur temeritatem esse atqu« insaniam,

tot hominum millia se morti destinare, ut

unius vitam morti exiinant: se in certum mortis

periculum proiicere, ut ab uno capite repellant. Hic

respondet Seneca, principem esse in republica tanquam

animum in corpore. Quemadmodum animus

omnia meinbrorum ministeria regit ac moderatur,

ita subditi principis nutum ad omnia officia intuentur

et observant.

Multis moriibus unam animam redimerê] Quasi

diceret maie pensari tot mortes unius Tita, coque

peius, si senex iuvenum, valetudinarius robustorum

interitu redimitur. Quorsum igitur attinet tantum

iacturae facere non ita magna mercede? nonne publice

delinquitur, et privatim? Sunt baec etiam dicta

XOCtà T1JV 71 (tobityiv.

Quemadmodum totum corpus] Nihil ad similitudinem

poterat aptius aut propius excogitari. Siquidem

ut princeps et unus est, et interdum senex et

valetudinarius, ita animus hominis pusillum est quiddam

et minutulum, nullis oculis oonspicuum. Rursum

corporis [pag. 32] vasta moles, et honesta membrorum

proportione speciosa, et varia officiorum distinctione.

Respublica constat ex infinito paene hominum

numéro, nec minori officiorum varietate. Tertio

membra corporis habent quidem a se vigorem

et naturalem impetum, sed penes animum est temperatura.

In vulgo plus satis roboris, consilii parum,

nisi aliunde sustineretur. Ita per partes excutienda

est eorum similitudo quae inter se comparantur.

In hanc sententiam refert Tacitus lib. I.,

quum Tiberius negaret se suffioere toti reipublicae

administrandae, interrogatum ab Asinio G-allo quam

sibi partem committi vellet; sed quum Asinius deprehendisset

in vultu offensionem, dixisse non ideo

interrogatum, ut divideret quae separari nequirent,

sed ut sua oonfessione argueretur unum esse reipublicae

.corpus, atque unius animo regendnm.

In qua sede latitet, incertus'] Obiter perstringit

pugnantes inter se philosophorum sententias, qui

nondum in certain ac statam sedem animum receperunt.

Herophilus in ventriculo cerebri locum

Uli constituit, Piatoni et Democrito magis placet

esse in toto capite; Erasistratus circa membranam

cerebri, Strato in superciliorum interstitio, Parmenides

et Epicurus in toto pectore, Diogenes in arteriaco

cordis ventriculo, " Stoici integrum cor seu

spiritum illi assignant, alii cervicem cordis, alii

praeoordia, Empedocles sanguinis concretionem. Tide

Plutarchum, et nonnulla apud Ciceronem Tuscul. I.

Manus, pedes, oculi negotium illi gerunf] Id est,

pro illius arbitrio moventur, ac illi deserviunt.

Idem Seneca epist. XIV.: Omnes- istae artes, quibus

aut excitatur civitas, aut strepit, corpori negotium

gerunt. In multis exemplaribus perperam legitur

oorporum, suffragante etiam Erasmo in utraque

editione. In hanc sententiam vocavit Cicero

sensuum tbntem, animum, qui obiecta discernit:

sensus, perinde atque illi visum est, sequuntur, aut

fugiunt: atque uti vere est apud Salustium, animi

imperio, corporis servitio magis utimur. Hue pertinet

et illud Quintiliani in Divite accusato proditionis

: Sic corpora nostra motum nisi de mente

non sumunt, et otiosa sunt membra donee illi« animus

utatur.

Mare lucri causa scrutamur] Ponunt philosophi

triplicem appetitum, naturalem, sensitivum et rationalem.

Primum omnibus naturis attribuunt, alterum

animalibus, tertium animae rationali. Rursum

appetitum sensitivum sic partiuntur, ut alius sit

appetitus superior, ad affectus interiores pertinens,

odium, amorem, tristitiam, spem, metum, et huiusmodi:

de quo accipiendus est hie locus; alter in

passionibus corporis resideat, fame, siti, frigorOj et

similibus. De quo igitur fit mentio a Senéca, radix

est omnium cupiditatum, quas velut [pag. 33]

nervös in homine scribit Plato in Legibus, et seu x )

funiculos quosdam quibus trahamur: et quemadmodum

inter se contrarias sunt ipsae, sic et nos

raptari in partes varias, nisi domina ratio praefecta

merit. At vero quia alii in aliis eminent affectus,

et, ut ait Propertius,

Naturae sequitur semina quisque suae,

ideo Seneca nunc avarum facit dominum, nunc ambitiosum.

Si avarus est, pro eius imperio

1) Edd. 1611 seqq.: ceu.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!