30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

189 PSYOHOPANNYCHIA. 190

kostes domestici, eorum pacem infestant) exuerint:

tone vero demum acquiesçant, et apud Deum resident.

Sic enim loquitur propheta (les. 57, 1): Iustus

périt, et non est qui recogitet in corde suo: et

viri misericordiae colliguntur: a facie enim malitiae

collectus est iustus. Veniat pax : requiescat in cuhili

suo, qui ambulavit in directione sua. Annon eos

ad pacem yocat, quibus pax fuerat doméstica? Sed

quia illis pax fuerat apud Deum, pugna cum mundo :

eos ducit in altiorem gradum pacis. Ideo Ezechiel (1,

28) et Ioannes (Apoc. 4, 3), quum relient describero

thronum gloriae Dei, circumdant eum iride, quam

scimus esse signum foederis inter Deum et homines

(Gen. 9, 13). Quod alio loco clarius idem Ioannes

docuit: Beati, inquit (Apoc. 14, 13), mortui, qui in

Domino moriuntur. A modo iam dicit Spiritus, requiescant

') a laboribus suis, etc. Hie igitur ipse

est sinus Abrahae. Ipse enim est qui promissam,

sibi in suo semine benedictionem, ita prompto animo

complexus est, ut nihil dubitaverit,' quin verbum

Dei yirtus esset ac Veritas. Et quasi iam opere Deus

implevisset, quod promiserat, semen illud benedictum,

non minus certa fide exspectavit, quam si manibus

contrectasset, ac omnibus animi corporisque

sensibus percepisset. Itaque testimonium reddit Uli

Dominus noster, quod viderit diem suum et gavisus

sit (Ioann. 8, 56). En pax Abrahae, en quies,

en somnus: modo non polluatur foedo istorum dormitantium

ore honestum nomen. Quid enim suavius

potest habere conscientia in quo secure acquiesçât,

hac pace: quae illi coelestis gratiae thesauros

aperit, quae dulcedine calicis Domini inebriat? Quid,

o dbrmitabundi, quum auditis ebrietatem, annon vertiginem

capitis, gravedinem, crassum carnalemque

somnum vestrum cogitatis? Haec enim ebrietatem

sequuntur incommoda. Haec vos quidem, pro vestra

crassitie: at intelligunt theodidacti, eodem dicendi

usu somnum vocari, tranquillitatem conscientiae,

quam Dominus suis largitur in domo pacis:

quo [fol. 12] ebrietas affluentia dicitur, qua Dominus

suos satiat in domo opulentiae. Si Abraham pacem

hanc possedit, médius adhuc inter hostium incursus,

labores, discrimina, imo ferens secum suamcarnem,

hostem domesticum quo nihil est peruiciosius: quantam

putamus eius pacem, ubi extra hostium ictus,

telorumque iactus evolavit? Miretur nunc aliquis,

cur requiescere in sinu Abrahae dicantur electi Dei,

qui ex hac vita ad Deum suum transierunt: nempe,

quod in sede pacis recipiuntur cum Abraham patre

fidelium, ubi Deo fruuntur ad satietatem, citra fastidium.

Quamobrem, non abs re Augustinus quodam

loco : 2 ) Quemadmodum, inquit, finem beatorum

appellamus vitam aeternam, ita possumus vocare pa-

1) ut requiescant, 1552 seqq. 2) De civit. Dei lib. XIX.

cem. Nihil enim melius dare potest, qui nihil aut

maiuB aut melius se ipso dare potest, qui Deus est

pacis. Posthac ergo, quum de sinu Abrahae sérmo

Set, non rapiant ad suum somnum: ') quoniam eorum

vanitatem arguit ac convincit scripturae Veritas.

• Est, inquam, requies ilia, coelestis Ierusalem,

hoc est visio pacis : in qua Deus pacis dat se videndum

suis pacificis, iuxta Christi -promissum (Matth.

5, 8 ss.). Quoties autem huius pacis meminit in

sacris Uteris spiritus, adeo familiariter utitur dormiendi

et quiescendi tropo, ut nihil sit magis obvium.

Exsultabunt, inquit David (Psal. 149, 5),

sancti tui, laetabuntur in cubilibus suis. Alter vero

(les. 26, 19 ss.): Yivent mortui tui, interfecti tui

resurgent. Expergiscimini, et laudate habitatores

pulveris: quia ros pratorum ros tuus, et terrain gigantum

detrahes in ruinam. Vade popule mi, intra

in tabernacula tua, claude ostia tua super te, abscondere

ad modicum, donee pertranseat indignatio.

Quin hebraica lingua hoc verbum usurpât ad significationem

cuiusvis securitatis ac fiduriae. David

rursum: In pace in id ipsum dormiam et requiescam

(Psal. 4, 9). Et propheta (Osee 2, 20): Percutiam

foedus in die ilia cum bestia agri et cum

volucre coeli, et cum reptili terrae: arcum, et gladium,

et bellum conteram de terra: et dormire eos

faciam absque terrore. Moses vero (Levit. 26, 6):

Dabo pacem in finibus vestris, et non erit qui exterreat.

In libro vero lob: Et habebis fiduciam proposita

tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces,

et non erit qui exterreat, et deprecabuntur

faciem tuam plurimi (lob. 11, 18). Cuius rei

nos latinum quoque proverbium admonet: Dormire

in utramque aurem, pro secure agere. Dormiunt

igitur et pacem habent viventium animae, quae verbo

Domini acquiescunt, nee praeiro Dei sui voluntati

cupiunt: sed quo ille vocaverit, sequi paratae, sub

éius manu se continent. Quod illis praeceptum est:

Si moram fecerit eius Veritas, exspecta illam (Hab.

2, 3). Item, In spe et silentio erit fortitudo vestra

(les. 30, 15). Quum autem exspectent aliquid quod

non vident, et desiderent quod non habent: constat

pacem eorum esse imperfectam. Rursum, quum certo

[fol. 13] exspectent quod exspectant, et fide desiderent

quod desiderant: clarum est, quietum esse desiderium.

Hanc pacem äuget et in melius provehit

mors, quae huius mundi militia solutos, et quasi

exautoratos, ducit in locum pacis : ubi dum toti animo

et aspectu in Deo haerent, nihil habent melius, quo

avertant oculos, aut desiderium • retrahant. Deest

tamen adhuc quiddam, quod videre cupiant: nempe

summa et perfecta Dei gloria, ad quam semper aspirant.

Ut nulla sit illis impatientia desiderii, non-

1) somnium, mendose 1576 seqq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!