30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

303 EPISTOLA n. 304

gari annorum praescriptionem: verum si huiusce rei

cognitio ad bonos viros deferatur, qui iustum potius

et aequuiu, quam annorum numerum expendant,

quo titulo, amabo, vestram possessionem defendetis?

Fingamus vero apud Dei tribunal banc

causam agitari, quando et ad illius -cognitionem proprie

pertinet, nee inter ho'mines melior reperiri potest

aut iustior arbiter. Facultates, quantum intelligo,

quadrifariam partitas habetis. Nam partim

deeimis, partim annuis aut agrorum aut vectigalium

pensionibus, partim blandis captionibus (quas

vos extraordinarias oblationes), partim violentis exactionibus

(quas spiritualia iura nuncupates) constant.

Décimas quia lex mosaica Levitis attribuebat, ad

vos (leviticum scilicet genus) optima ratione nunc

esse translatas diçitis. De his ergo primo loco disserendum.

Quanquam supervaeuum, ac prope ridiculum

arbitror, anxiam de iure deeimarum tecum

disputationem instituere, qui non ignoras successionem

istam cupidorum hominum calliditate, vafre quidem,

sed nulla probabiü causa exeogitatam. Nam

quod ex apostolo (Hebr. 7, 12) citant, translato sacerdotio,

legis translationem necessario sequutam, id

quam infirmum sit et evanidum, ostendere piget.

Ad Christum sane transiit Aaronis sacerdotium, cuius

beneficio non certus rasorum numerus, sed universa

sine exceptione fidelium natio in regale sacerdotium

assumpta fuit. Quid hoc ad nescio quos pseudolevitas?

quibus ne postrema quidem subsellia in Dei

populo concedimus. Quod si in Levitarum vices subierunt,

eadem qua ipsi fuerunt conditione : cur praeter

décimas tot possessiones absorbere, tantam undique

rerum varietatem corradere sibi permittunt?

Ea enim lege huiusmodi portio Levitis assignabatur,

ne pedem terrae praeter domicilium possiderent

(los. 14, 3 et alibi). Our vini usum tarn benigne

ac liberaliter sibi indulgent, quod Levitis gustare

non licebat? Facessant ergo nugae istae: quas

tametsi refutatione indignas ducebam, quia tarnen

video imperitis fumos offundere, verbo uno [pag. 71]

attingere necesse habui. Equidem si quibus ordo

iste approbetur, ut quemadmodum apud Israelitas

deeimis alebantur Levitae, ita in populo etiam christiano

deeimae colligantur,» quae in alimenta pastorum

conferantur, et pauperum, nihil reclamo: quin

potius eorum sententiae meum quoque calculum addo;

quandoquidem alieunde certe desumi, quod ad sustentandos

ecclesiarum ministros impendatur, necesse

est. Nee expedire mihi videtur, quod aequissime

constitutum fuerit, sine causa innovari: modo ne ius

illud leviticum falso praetendatur, et ecclesiastici pastoris

Stipendium, non deeimarum fertilitate, sed apostoli

praescripto definiatur, ut sit necessariis vitae

subsidiis contentus. Caeterum quum in hos usus

destinantur deeimae, simul arcontur, velut positis

repagulis, omnes isti pigri ventres, qui se Ulis nunc

soli referciunt, ne segetis spicam, aut pulliun unum

attingant. Ut nunc autem res habent, décimas nullo

neque divino, neque humano iure sibi débitas extorquendo,

improbissimo furto, in aliénas fortunas

invadunt. In iure annuarum pensionum describendo,

hoc est (nisi fallor) ysvtxmaxov &twQ>j(ia, l ) omnes

donationis titulo vobis obvenisse, quam iurisconsulti

Ob causam 2 ) vocant: ut missae sacrilegio, aliisque

incantatoriis preeibus, ex illo utopiensi purgatorii

carcere mortuorum animas elioeretis. Sic enim in

papae schola instituti homines fuerunt, ut delictorum

conscientia tropidis hac demum conditione spes

obtinendae veniae proponeretur, si vel poenam nihilominus

Dei severitati exsolverent, vel satisfactione

redimerent. Supplicii exaetio, purgatoriae flammae

ardore torreri fuit: satisfactio, in monaohorum

ac sacerdotum ventres ingurgitare, quod eorum iudicio

ad delicti compensationem satis foret. En quibus

natae exordiis, quibus deinde incrementis progressae

hueusque sintvestrae possessiones: quo pervenisse

hodie videmus, ut nulla sit prorsus terrae

uncia, quam non aeeeptam purgatorio referre debeatis.

Nunc te coram Deo appello, vir mihi amicissime,

aliosque qui a verbi Dei puritate non abhorrent,

quorum ex animis discussus est inanis ille

purgatorii fumus: quum probe intelligatis, quascunque

tenetis possessiones, non alia lege vobis fuisse

transscriptas a suis dominis, nisi ut a purgatorii

cruciatu vestra intercessione solverentur, parum dico,

nisi ut abominandae ipsorum impietati a vobis satisfieret:

iustamne possidendi rationem vobis constare

ducitis? Sane leges civiles (quum nihil voluntati

magis adver sum sit quam error) donatorem,

qui vel errore deceptus, vel fraude oircumscriptus

fuerit, absolvunt. Donationes autem istas solo errore

niti, bona [pag. 72] etiam ex parte impostura

non carere scitis. Esdem legibus, quae illicitam conditionem

habet donatio, irrita esse pronunciatur.

Nulla est istarum donationum quae horribili Dei

blasphemia non vos obstringat. At nihili ducendae

sunt eiusmodi leges. Quis autem vobis pertnisit

aliénas copias vestro arbitrio obtinere, .quae dum

adscripta lege vobis ceduntur, nisi ilia intercedente

vestra non fiunt? lus enim istud pactorum, quae

mutuam habent obligationem, pervulgatum est ac

cuivis cognitum : ut agere ex pacto non possit, nee

fructum ullum percipere, nisi qui defunctus promisso

fuerit. Itaque aut aliéna usurpatis, aut ea conditione

vestra sunt, quam in se receperunt, quorum

per manus vobis sunt tradita. Quod si nagitia haec

illis pacisci fas non fuit, vobis in pacti societatem

succedere qui liceat, considerate. Itaque nisi accensa

1) Une maxime generale, vertit translator gallicus. 2)

Donation pour cause, idem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!