30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

285 DE 8ACERD0TI0 PAPALI ABnOIENDO. 286

phetis praesignatus est, et se quoque praesens hoc

nomine appellavit. Atque ut clarius perspicias, quibus

iam limitibus describatur episcopi officium, dum

pastoritio muneri comparator, quibus in rebus vigilantia

sedulitasque pastoris sita sit, tecum ipse considéra,

[pag. 51] Ut enim huius integritatem nemo

laudaverit, nisi qui sufficiendis gregi pascuis. intentissimam

curam impendat, nee minus interim de arcendis

ab eo depellendisque omnibus et iniuriis et

insidiis sit sollicitas, postremo vocando ac deducendo

viam semper ipsi demonstret, quam sequatur: ita

nec episcopum suo munere rite defungi putes, nisi

qui tribus istis sedulo totoque studio advigilarit:

ecclesiam ut et verbi pabulo nutriat, et verbi praesidiis

adversus Satanae incursiones muniat: demum

vitae sanctitate viam ostendat, quae sit iis

tenenda, qui ad regnum Dei aspirant ac contendunt.

Hanc sane pascendi legem et sibi misse

propositam vidit apostolus Petrus, tanta se eius

muneris diffîcultate premi confessus, ut ne mensis

quidem simul vacaret mi nistrare (Act. 6, 4) : et aliis

quoque proposuit, quos exhortatur (1 Petr. 5, 2 ss.),

ut'curam gregis agant, excubantès in eius salutem,

non quasi necessitate coacti, sed sincera animi propensione:

neque sordido lucri studio, sed tota pectoris

alacritate: nec dominium exercentes in Christi

haereditatem, sed se ad omnis boni exemplar regulamque

formantes. Quid quod ecclesiae suae ministris

tantam imposuisse sollicitudinis molem Dominus non

contentas, canum etiam vices, qui ipsorum alioqui

pastorum excubitores esse soient, sufficere supplereque

iubet? adeo ab hoc munere omnem feriandi securitatem

laborisque remissionem sublatam esse voluit.

Iam videmus non sine causa facere apostolus,

dum tot dotibus instruunt eum, qu^sit in pastoris

locum cooptandus : quandoquidem 'plurimum abest,

quin sit cuiusvis praestare, quod in ordine Ulo Dominus

severissime requirit.

Yerum nos, seposita vitae mentione, docendi

duntaxat officium, quale sit, in praesens ostendamus.

Idque ipsum, quo dilucidius sub ooulos tuos sistatur,

ab*) amplis illis, quibus diffunditur, spatiis reduetum,

secundum Pauli partitionem in duo membra

colligamus. Neque enim hie absolutam veri pastoris

imaginem formare statuimus, ut iustam de

eius ministerio disputationem necesse sit ordiri: sed

te paucis admonere, quantum oneris sustineas, dum

tu, etiamsi alienum ab ecclesiastico pastore munus

profiterië, nomen tarnen epiecopi personamque sustines.

Sic ergo totam docendi provinciam cum apostolo

partimur, ut eo qui secundum doctrinam est

sermone institutes ecclesiae minister, talis sit, qui

et exhortari possit in doctrina sana, et eos qui adversantur

convincere (Tit. 1, 9). Cum duplici ho-

1) Edd. 1576—1611 male: an.

minnm genere negotium illi proponi vides : quorum

apud alios [pag. 52] quidem exhortationis est usus,

aliorum frangenda est revincendaque pervicacia. Et

quid hoc aliud est, quam quod iam antea demonstratum

fuit: partim pascendis ovibus, partim lupis

abigendis intentum esse oportere eius et animum et

stadium? Qui veri primariique pastoris voci aures

habent apertas, efc ad auscultandum paratos facilesque

sese praebent ac tractabiles, hi sunt ovium loco habendi.

Proinde, sive docenda eorum ignorantia, sive

excitanda tarditate, sive imbecillitate exhortanda,

sive lapsibus obiurgandis, sive erroribus monendis,

semper et fovere pastoritia sollicitudine ipsos, et

benignitate tractare studeas oportet. Rursum, altero

quoque oculo sunt observandi lupi : ne a Christi septis

abductas incautas oves depraedentur, quales partim

sunt contemptores isti, quibus ut verbum Domini

prope fabula est, ita eodem Dei contemptu verbique

eius ludibrio pios animos imbuere summae

est voluptati: partim pseudoprophetae, qui veram

puramque religionem et perniciosis mendaciis obscurare,

pravis dogmatibus contaminare, et dissidiorum

contentione scindere, et quibus denique viis

possunt, evertere conantur.

Iam vero sequitur, quod tertio loco propositam

erat: nihilo esse neglectae desertaeque functionis

poenam leviorem, quam sit administrandae difficultas.

Nihil enim gravius proferri potuit, quam ilia

plane horrenda denunciatio, quae episcopi auribus

assidue insonare debet Id enim ipsum, quod prophetae

suo denunciabat olim Dominus, nihilo ad eos

minus, quam ad prophetam, cui semel dictum est,

pertinet. Posui te, inquit (Iez. 3, 17 et 33, 7), populo

meo speculatorem. Si dicente me ad impium,

morte morieris, non loquutus fueris, ut avertatur a

via sua impia, et vivat, ipse quidem in sua iniqüitate

morietur: sanguinem autem eius de manu

tua requiram. Quis iam in eo delinquendi sibi licentiam

indulgere audeat, in quo ulciscendo se

adeo severum fore Dominus ostendit? Quis iam

negligentiae suae blandiatur, adversum quam sic tonat

Dominus ac fulminât? Quis impunitatis confidentia

sese deludat, terribili hac sententia pronunciata?

Paulus sane, quanta sententiae huius religione

teneretur, abunde testatus est, quum et necessitate

se ad evangelizandum obstringi ait, et maledictionem

ipse sibi indixit, nisi necessitati pareret:

addita sola ista ratione, quia munus sibi creditum esset

(1 Cor. 9, 17). Quare et quum apud ephesihae

ecclesiae ministros de sua integritate dissereret, quo

suo eos exemplo animaret, ideo se mundum esse ab

omnium sanguine affirmavit (Act. 20, 26), Ipag. 53]

quoniam non subterfugerat, quominus omne Dei con-

.silium illis adnunciaret.

Verum ne quidquid in genere de pastorum officio

disputatur, quasi minimum ad te pertineat, se-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!