30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

41 LIBER I.

Oui simile est illud Quintiliani in Aegro redempto :

Toluit nos ille mortaHtatis artifex deus in commune

succurrere, et per mutuas auxiliorum vices in alteram,

quod pro se quisque timeret, asserere. Ideo

Quintilianus in Apibus ') pauperis, humano " vitio

factum queritur, ut in proprios quisque usus lucrum

duceret.

Quae pacem antat, et manus retinet] Hoc pro

Oyrenaicis, qui in omnibus prospectum volunt suae

utilitati, ut prius explicatum est. Serviunt autem

maxime voluptati et utilitati, pax, quies, otium : quae

tarnen vix inter homines stare possunt, nisi clementiae

bénéficie Manum hic~ aeeipe pro violentia, in

qua significatione est apud Oiceronem lib. I. Offic:

Tarnen res vi manuque gesta est. EtVerrina sexta:

Nihil aegrius factum est, quam ut manus ab illo

appellatore abstinerentur. Contrarium est ad manus

venire.

NüUum tarnen dementia'] Bene cohaeret orationis

filum. In praecedentibus sie clementiam hominum

naturae con venire disserebat, ut hominem non

esse contenderet, qui non simul dementi esset ingenio,

atque ad mansuetudinem propenso. Est

enim dementia vere humanitas: cuius partieipem

esse, nihil aliud est, quam esse hominem. Nunc quod

propius est scopo, addit esse virtutem heroieam, sine

qua imperare principes non possint: si cut Yopiscus

ait, primam esse rerum dötem. Id convincit multis rationibus,

quae suis locis seorsum observabuntur. Primam

tarnen contdnuo subiicit. Quia princeps nullis

virtutibus gratiam populi sibi comparare potest, nisi

salutari utatur potentia. Polleat licet rex, aut imperator,

aliis fortunae, corporis, animi dotibus: perdunt

omnia gratiam, nisi se mansuetudine fecerit

amabilem suis subditis, ac gratiosum. Rursum omnia

eius facta dictaque benigne excipientur, si favorem

populi sibi hac virtute semel conciliarit. Hue

convenit apophtegma G-ymnosophistae qui interrogates

ab Alexandro, quomodo imperans magnam

[pag. 30] sibi gloriam compararet, 2 ) respondit id fore

si non esset terribilis.

Nam pestifera vis est] Quod alibi dixit, non

diu potest quae multorum malo exercetur potentia

stare. Est enim contrariorum contentio, quia continuo

sequitur: Ulius demum magnitudo stabihs etc.

Illius demum magnitudo] Non tantum cogitandum

est principi, quid sibi liceat, sed qua ratione

tueatur suam potentiam. Potest instar rabiosaebeluae

grassari per strages hominum. Verum hoc erit non

regnum, sed latrocinium. Latroni vero tot sunt

hostes, quot homines. Male ergo sibi prospicit, quisquis

magnitudine in multorum perniciem abutitur,

1) Edd. recentiores (1611 ss.): opibns. 2) Edd. 1597

et seqq.: comparet.

CAPUT m. 42

ut omnes contra se armet. At' vero illius regnum

est stabile, qui non tantum sua, sed et subditorum

causa imperat, nimirum pastor populorum, ut Humerus

vocavit Agamemnona.

Pro salute singulorum atque universorum] Respicit

illud. praeceptum Platonis, ut qui praesunt reipublicae,

totum eius corpus curent: ne dum partem

aliquam tuentur, reliquas deserant. Qui enim parti

consulunt, partem negiigunt, inquit Cicero, rem perniciosissimam

in civitatem inducunt, seditionem ac

discordiam.

Cuius curam excubare] Alia construction USUB

est Plancus libro Epist. Ciceronis X. ex quo intelligi

potest curam reipublicae summae defendendae

apud nos excubare. Tracta est metaphora ab excubiis

quae soient in urbibus disponi, quum ab hostibus

est periculum, quasi diceret principem esse

publicum quondam excubitorem, qui omnibus horis

in salutem populi invigilet. Sic enim sapienter

praecipit Homerus Illiados ß:

Ov /cri navvi^mv tvisiv ßovXtjWÖQov avdçtt

Hi Xaot x iniTiTQcapazai xai rooaa (xifitjit. „

et Iulius vocabat imperium curam alienae salutis.

Tanquam malum aliquod aut noxium animal]

Nam si princeps tyrannice saeviat in suos, ex populosa

urbe faciet vastam solitudinem. Phnius lo- -

quens de temporibus Domitiani in Panegyrico: Nee

salutationes tuas fuga ac vastitas sequitur; remoramur,

resistimus, ut in communi domo quam nuper

immanis8ima belua plurimo terrore munierat, quum

velut quodam specu inclusa, nunc propinquorum

sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum virorum

strages cladesque proferret; obversabantur foribus

horror et minae: ad haec ipso occursu visuque

terribilis; superbia in fronte, ira in oculis etc.

Sed tanquam ad darum] Haec est eximia laus

boni principis, cuius aspectu dum sui fruuntur, soient

se intueri putant, aut aliud sidus vitale. Sic

Horatius ad Augustum carminum lib. IV.:

Lucem redde tuae dux bone patriae:

Instar veris enim vultus ubi tuus

Affulsit populo, gratior it dies

Et soles melius nitent.

Neque supervacuum est epithetum clari ac benefici,

quum et philosophi sic distinguant, ut quaedam benigna

[pag. 31] sint et prospéra, alia vero adversa

ac noxia. Quin et Porphyrius deos coelestes qui sunt

ipsa sidera, quosdam esse tradit beneficos, quosdam

vero maleficos.

Obiicere se pro illo] Nunc fusius explicat id quod

prius dixerat, stabilem scilicet esse potentiam quae non

magis unius commodis quam communi bono serviat.

Magna enim fortuna ut fere invidiam parit, magnis

praesidiis protegenda est. Hie vero iure salutem suam

commendat omnibus, qui omnium salutem in curam

suam ac fidem recipit. Principis vitae aut externi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!