30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

473 CONSILIUM PAULI HI. 474

Ex quo principio quae potest [fol. 10] concordia

sperari, quum omnimodam perniciem sedis apostolicae

ii unius partis quaerant, deinde hoc destructa totius

ordinis ecclestiastici perturlationem.

Quasi repressa unius tyrannide totum suum

ordinem ecclesia protinus amittat. Sed hoc acute

videt, redacta in ordinem tyranni potestate, fore ut

satellites simul coerceantur, ne tarn insolenter lasciviant.

Hoc igitur est quod obscuris et odiosis verbis

insinuât.

Quod si anno superiori fecerunt in viridi, quid

nunc facient in arido, quum videant pacem cum rege

GaMorwm nondum conclusam et Turcam iam Hungariae

imminentem, opportunitate enim temporum erunt

insolentissimi.

Ex se metiuntur alios. Vetus enim hoc est

romanensium pontificum, ut non solum dissidiis monarcharum

ad augendam suam potentiam abutantur,

sedetiam dissidia inter eos et serant semper etfoveant,

quo légitima illorum potentia vel imminuta vel impedita

ipsi suam illegitimam provenant et magis magisque

confirment. At protestantes hoc a Domino precantur,

ut monarchae, privatis cupiditatibus repressis,

omnem quae inter eos superest simultatem prorsus

deponant coniunctisque et animis et viribus, quum

instaurationem religionis, turn crudelitatis turcicae

propulsationem suscipiant. Deinde si ex temporum

opportunitate consilia captarent protestantes, et non

sibi potius ex iussu et voluntate Domini moderarentur,

quum alias pridem, turn vero praecipue quando

Francofurti habebatur conventus, sic oblatis conditionibus

usi essent, ut et ipsis hodie minus molestiae,

et Germaniae minus periculi a Romanensium

tarn artibus quam violentis molitionibus timendum

foret. Quam enim non viruerint res papae eo tempore,

satis et ipse meminit et omnibus fuit conspicuum.

Sed dictum esse Sanctis protestantes semper

cogitarunt: In spe et silentio erit fortitudo vestra.

Neque patientur se a suis quïbus pertinaciter haerent

sententiis dimoveri

Ab iis quidem sententiis quas ex verbo Dei sumpserunt,

[fol. Il] quidquid accidat, nunquam divelli

se patientur. At si quam sententiam tenere eos

quis ostenderit, quae cum verbo Dei non consentiat,

ab ea, simulatque fuerint moniti, libenter recèdent

etiam si nulla temporis necessitate cogantur.

Quum praesertim maxima sit diversitas inter partes

non unius aut alterius (ut falso asseritur) articuli,

sed multorum et plusquam quinquaginta articulorum.

Est sane maxima inter partes diversitas, nee

unius aut alterius articuli dissensio, imo nee quin­

quaginta duntaxat, sed totius summae religionis

omniumque partium, quamdiu pontificii evehendo

regno suo intenti deprimere Christi regnum studebunt.

Christusne an pontifex romanus supremum

caput ecclesiae, summus princeps, sapientia, iustitia

spesque unica salutis haberi debeat, id caput

est omnium controversiarum. Hoc enim constitute,

Christo deferendum esse quem dicimus honorem,

quaecunque hodie inter partes controversiae sunt

non magna difficultate componentur. Nam quod

unum a protestantibus quaeritur, omnes verbo et

spiritui Christi se subiicient, Christi legibus leges

pontificis omniumque hominum posthabebunt, totam

salutis fiduciam in nierito Christi, nullis vero aut

humanis aut angelicis operibus habebunt repositam.

Qui vero ita sunt affecti et comparati, quum Christo

sint insiti, ut in eo vivant et ipse in illis, bonis

operibus fideliter studebunt atque incumbent, carnem

cum morbis et concupiscentiis malis crucifigent,

se suaque omnia Dei gloriae et proximorum

saluti consecrabunt. Deinde quia omnia referent in

Christum, facile de eo quoque conveniet, turn doctrinam,

turn caeremonias omnes ita in ecclesiis

oportere administrari, ut omnis operum et propriae

dignitatis fiducia aboleatur ac intereat, spes omnis

avertatur a creaturis, viva autem in Christum fides

erigatur, augescat et stabiliatur: denique nee grave

erit et disciplinam ecclesiae consentaneam restituere,

tarn in ministris quam in plebe. Nemo enim non

videbit et qualibus ministris ecclesia et quali ministri

ipsi turn inter se ordine ac disciplina, tum

erga alios functione et vitae exemplo opus habeant.

Ad haec quae in plebe censura sit exercenda, minime

obscurum erit. Exerceri vero non aegre ferent,

in quibus regnabit Spiritus mansuetudinis, modestiae,

pacis ac tolerantiae. Ita nee de doctrina

nee de vero sacramentorum usu aliisque caeremoniis,

nee de disciplina ulla erit difficultas, quia

pulchre et placide ecclesiae inter [fol. 12] se coeant

et pacem Christi inter se ad plenum constituant ac

confirment, ubicunque persuasum erit, Christum pro

summo capite, principe, gubernatore servatoreque

unico colendum et adorandum. Quis enim contendat

ex iis qui Christo omnia tribuunt, ut ulla doctrina

verbo Dei praeferatur, ut eucharistia aliaque

sacramenta aliter, vel in alium finem, quam Dominus

ipse praescripsit, apostoli tradiderunt, ecclesiae

ab initio receperunt, administrentur? Quis non tales

ecclesiis praefici velit ministres, quales a spiritu

sancto requiruntur ac describuntur? Quis non talem

eos inter se ordinem ac disciplinam tenere cupiat,

qualem apostolicae literae observari iubent?

Et quando Christus ipse et apostoli sanctum connubium

a sacro ministerio non disiunxerunt, quis

verae puritatis amator non malit unius uxoris maritos,

quam ad stupra, scortationem et immaniora

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!