30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROLEGOMENA. XLT

doletus episcopus Carpentoractensis, magna éloquentia et literarum studiis clarus, nee minus a-morum

Banetitate laudatus, et ipse aliquo reformandae ecclèsiae desiderio tactus augustinianaeque theologiae magis

addictus quam romanae, sed cui Schismata et novaturientium licentia multo maiora damna et perioula

ecclesiae inferre videbantur quam quae illi vitia meridaque invidiosius oppugnabant. De quo viro

sane nimis severe iudioavit Beza, quum diceret eum ingenii dotibus ad veritatis lucem opprimendam

in primis abusum esse, nee aliam ob causam in cardinalium numerum adscitum, quam ut quos posset

colores falsae religioni induceret. Quantumvis enim infirma decantet argumenta ex constanti unitate et

veneranda antiquitate ecolesiae oatholicae petita, quibus lectorum oculos et animos avertere conatur ab

iis controyersiis et criminationibus quas nostri maxime urgere solebant, non tarnen est quod dubitemus,

sincerum eum fuisse, et sibi persyasum habuisse fore ut omnia optime procédèrent ad maiorem Christi

gloriam, si reformationis negotium episcoporum collegio permitteretur. Quidquid sit, mense Aprili anni

1539 edidit Sadoletus Epistolam ad Senatum populumque genevensem in qua illos suaviter et quasi

paterno animo ad pristina sacra et ecclesiae romanae gremium revocat. Quae quum latino, sermone oonscripta

fuerit, ad ipsam plebem adeoque plurimos civitatis moderatores vel omnino non pervenit, vel

apud eosdem minoris ponderis fuit, digna tarnen visa est doctioribus cui docte et fortiter responderetur.

Atque has partes Calvinus ab amicis excitatus sibi sumpsit, suoque officio ita defunctus est ut egregium

libellum, atque inter caeteros tractatus suos maxime conspicuum, non minus stili elegantia et luciditate

quam dispùtationis vi et veritate invieta, intra paueos dies absolverit. Sic enim scribit ad Farellum in

literie Argentorato Neocomum missis sine die et consule, quarum exemplar awoyçagpov Genevae legimus,

et in eo Farelli annotationem qua se mense Septembri eas aeeepisse testatur: Epistolam Sadoleti atkderat

hie Suleerus. De responsione non eram soUicitus, sed tandem nie compulerunt amici. Nunc ea me totum

distinet. Erit opus hexameron. Ipsa vero disputatio Calendis Septembribus signata est.

Epistolae Sadoleti exstat in museo nostro exemplar Lugduni anno 1539 impressum et, nisi omnia

nos fallunt, omnium antiquissimum, idque pro tempore unicum quod adhuc reperire nobis contigit

in plurimis quas exploravimus bibliothecis. Quum Oalvini responsum ei non additum sit, facile ooniioi-^

onus illud a pontifieiis atque ipsius cardinalis iussu excusum misse simul ac ab autore exaratum fuerit.

Itaque ad illud maxime textum nostrum conformare non dubitavimus. Titulus est:

IACOBI SA- | DOLETI ROMA-1 NI CAKDINA-1 LIS | Epistola ad Senatum Populumque

Geneuen- | sem, qua in obedientiam Romani Pontifi- | eis eos reducere conatur. (Emblema.) LVGDVNI AP YD

SEB. | GRYPRTVM, | 1539.

Emblema exhibet figuram gryphi cistam, quae videtur, sive lapidem vel aliam id genus molem

forma iraQatâyXtntoedov ungue subievantis, ex qua pendet globus alatus, épigraphe utrinque adscripta:

V1RTYTE DVCE | COMITE FORTVNA. Forma libri quaternaria minor, plagulae quatuor (A—D),

paginae numeratae triginta et una. Typi grandes et spectabiles. Subscriptio legitur seorsim posita haec:

Carpentoracti XY. Calend. Aprilis, M. D. !X"X"XTX. Quae tarnen ad ipsam epistolam pertinet cuius

diem natalem déclarât, non vero typographi operam eo die finitam indicat.

Calvini responsio ipso curante et superintendente édita est Argentorati mense Septembri eiusdem

anni, ut iam signifieavimus. Haec editio prineeps cuius textum sequemur in reeudendo libello,

hunc habet titulum:

IAOOBI | SADOLETI ROMA-1 ni Cardinalis Epistola ad Sena- | tum populumque

Geneuensem, qua in dbe- \ dientiam Romani Pontifias eos \ reducere conatur. | Ioannis Oaluini Responsio.

| Argentorati per VUendelinum | mhelium. \ Mense Septembri. | ANNO M. D. XXXIX.

Forma est octonaria minima, quaterniones sunt sex (A—F), folia (non paginae) numerata qua-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!