30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

117 LIBER I. CAPUT XVI. XVII. XVm. 118

Tardiora agentes iumentd] Neinpe asinos et boves:

quamvis hos sub iumentorum nomine contineri

non putaverit Ulpianus iurisconsultus. Sed si etymologiam

respicias, nihil proliibet quin iumenta recte

dici possint, sive a iugando, ut voluit Yarro, seu a

iuvando, ut alii grammatici docent, nomen deduction

sit.

Detrectare] In aliis exemplaribus legitur detractare.

Utraquo lectio recipi potest. Nam quamvis

detrectare frequentius sit in ista significatione, hoc

tarnen etiam reperitur. Vergilius Georg. III.:

Aut iuga detractans interdum quae optima cornu.

Ourtius libro IX.: Nihil quod imperaret detractans,

biduum apud eum substitit.

[pag. 109] CAPUT XVII.

Nullum animal morosius est, nullum maiore arte

tractandum, quam homo, nulli magis parcendum. Quid

enim stultius, quam in iumentis quidem et canibus

erubesceye, iram exercere, pessima autem conditione

hominem esse? Morbis medemur, nee irascimur. Atqui

et hic morbus est animi, moTlem medicinam desiderat,

ipsumque medenttm minime infestum aegro. Mali

medici est desperare ne cur et. Idem in his quorum animus

affectus est, facere debebit cui tradita salus omnium

est: non cito spem proiicere, nee mortifera signa pronunciare.

Luctetur cum vitiis, résistât, aliis morbum

suum exprobret, quosdam morbi curatione decipiat, citius

meliusque sanaturus remediis faMentibus. Agat

princeps curam non tantum salutis, sed etiam honestae

cicatricis. Nulli regi gloria est ex saeva animadversione.

Quis enim dubitat posse ? At contra maxima,

si vim suam continet, si multos irae alienae eripit, neminem

suae impendit.

Nullum animal] Clausula, qua apte superiora

clauderentur, si mox sequerentur ea quae de servis

paulo post 8ubiiciet. Quum enim in oomparatione

animalium diversi generis illud conveniret, nulli magis

parcendum quam homini, erat et illud addendum,

etiam inter homines nulli magis quam libero.

Nunc quaedam admiscet minime loco posita: quae

si in alium locum distulisset, optime quadrarent.

Haec ergo accipiamus quasi dicta sint per digressionem.

Morbis medemur] Quasi diceret, quum princeps

alicui poenam infligit, non aliam causam praetendit

nisi quod sic corrigitur hominum pravitas, qui aliter

cohiberi non possunt: quod curatur ulcus publicum,

quod membra morbosa abscinduntur, ne malum

in totum corpus serpat. Atqui et earn rationem

sequuntur medici. Imo verius princeps quidam est

animi medicus : quum morbus animi sit vitium. Imitentur

ergo principes bonos medicos, qui non intem-

peranter aegros affligunt, qui faciles curationes primum

admovent, et fallentia remédia, nee desperant

quamdiu aliquid tentare possunt. Morbis medentur,

non irascuntur.

Quorum animus affectus est] Id est male habitus

et male dispositus, ut vulgo loquuntur. Sic enim

affectus fere accipitur [pag. 110] in malam partem,

quum est sine adieeto. Livius libro IX.: In corpore

tarnen affecto vigebat vis animi consiliique.

Nee mortifera signa] Alludit ad praesagia medicorum,

quibus certain mortem praenunciari scribunt.

CAPUT xvm.

Servis imper are moderate, laus est: et in mandpio

cogitandum est, non quantum illud impune pati

possit, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura,

quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.

Quanta iustius his iubet,'tanto iustius hominibus

liber is, ingenuis. honestis, non ut mancipiis abuti, sed

his quos gradu antecedas, quorumque tibi non tradita

servifus, sed tutela. Servis ad statuam licet confugere,

quum in servum omnia liceant. Est aliquid quod homini

in hominem licere, commune ius animantium vetet.

Quis non Vedium Pollionem peius oderat, quam

servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat,

et eos qui se aliquid off ender ant, in vivarium, quid

aliud quam serpentibus, obiici iubebat? 0 hominem

mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiicie-

%at muraenis, quas esurus erat: sive in hoc tantum

Mas alebat, ut sic aleret. Quemadmodum domini crudeles

tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles

sunt, ita regum et iniuria latius patet, et infamia

atque odium saeculis traditur. Quanto autem non

nasci melius fuit, quam numerari inter publico mdlo

natos?

A maiori ad minus: Si non omnia licent domino

in servum, ergo nee principi in subditum. Sic enim

debet dominus servo imperare, ut interim agnoscat

hominem. Sic princeps dominari subdito, ut hominem

agnoscat et liberum. A minori: Si domini crudeles,

quorum crudelitas privatis parietibus continetur,

tota civitate commonstrantur: regum saevitia,

quae in populos exercetur, in vulgus infamis est, et

ad posteritatis quoque memoriam dimanat.

Servis imperare moderate] Est etiam erga infi-

-mum hominum genus servanda iustitia, inquit Cicero.

Hi sunt servi, quibus uti bene quidam praecipiunt

ut mercenariis, ad exigendas operas, et iusta praestanda.

Plato quoque in VI. de Republica: Est, inquit,

recta servorum educatio, ut nulla illis contumelia

inferafcur, iniuriaque iis multo minus, si fieri possit,

quam aequalibus inferenda. Modus tarnen ad-

8*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!