30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

57 LIBER I. CAPUT Y. VI. 58

CAPUT VI. .

Cogitate, in hoc civitate, in qua turba per latissima

itinera sine intermissione defluens eliditur, quoties

aliquid obstitit, quod cursum eius, velut torrentis

rapidi, moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris

viae postulantur, in qua consumitur quidquid terris

omnibus aratur: quanta solitudo et vastitas futura

sit, si nihil relinquitur,, [pag. 46] nisi quod iudex severus

absolverit. Quotusquisque ex quaestoribus est,

qui non ea ipsa lege teneatur, qua quaeritur? Quotusquisque

accusator vacat culpa ? Et nescio an nemo

ad dandam veniam difßcilior est, quam qui illam peter

e saepius meruit. Peccavimus omnes, alii gravia,

alii leviora, alii ex destinato, alii forte impulsi, aut

aliéna nequitia ablati: alii in bonis consiliis parum

fortiier stetimus, et innocentiam inviti ac renitentes

perdidimus. Nee delinquimus tantum, sed usque ad

extremum aevi delinquimus. Eiiam si quis tarn bene

purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius

possit ac fallere, ad innocentiam tarnen peccando pervenit.

Nunc per descriptionem ostendit Seneca, quam

sit principi necessarium quosdam in numerum relinquere,

et ad tempus tolerare. Si quis emm ad

vivum resecare velit strumas et vomicas civitatis,

bonam partem exhauriat oportet. Quod ut facilius

percipiat lector, proponat sibi argumentum in hanc

formam: Hanc legem debent in primis servare magistrates,

ut neminem laedant. Quod si laesus quispiam

fuerit, secundum est ne plures laedantur: atque

ideo tollitur e medio is qui laesit, quia pluris

est universam multitudinem servare, quam unum

aut alteram. Hunc finem et mine scopum habent

poenae publicae. Qui autem magistrates summo

iure animadyertunt in noxios, tollunt maiorem numerum

quam relinquunt. Nön ergo statuunt poems

legitimum finem. Quod autem in hoc contextu

dixi esse descriptionem, sic Cicero earn appellat libro

Rhetoricorum quarto, quae graece dicitur ivâoytut,

id est perspicuitas et evidentia, quae rerum

imagines concipit, ut hie Seneca populosam civitatem

quasi oculis repraesentat. Bxempla sunt apud

Quintilianum lib. VJJUL.

In qua turba'] Si liberam adhuc et stantem

rempublicam cum ea componamus, quae sub imperio

Caesarum fuit, in immensum et paene extra

fidem crevit numerus. Nam census quern stante

übertäte maximum fuisse lego, fuit C. Lentulo et

L. Grellio Censoribus, in quo censa sunt civium capita

CCCCL millia. Verum post Actiacum triumphum

autor est Eusebius censu acto inventa esse

quadragies semel centena et septuaginta millia civium,

in altero vero censu quern Augustus egit cum

Tiberio filio adoptivo, inventa esse ter et nonagies

centena et septuaginta millia. Ultimo vero censu

acto, qui Neronis imperio [pag. 47] proximus fuit,

censa sunt civium LXDL centena. c. ') quadraginta

quatuor millia.

Quanta solitudo] Sensus est: rides urbem tanta ,

multitudine affluentem, et suorum civium vix capacem?

Si quis tarnen iudex apud quem nee sordes

valeant, nee gratia, nee aequi bonique ratio, denique

qualis üle, qui scopulus reorum appellatus est, omnes

in reos recipiat, vix millesimus quisque ultimi

supplicii sententiam eflugiet in tot hominum millibus.

Aut igitur ignoscendum, aut non imperandum.

Quotusquisque ex quaestoribus'] Unum est hominum

genus quod omni vitio purgatum esse debeat,

qui scilicet praesunt moribus, et aliorum vitia

corrigunt. Hoc genus tarnen homines iniquissimi

sunt nobis iudices, aequi sibi: et hoc nescio quomodo

accidit, ut quae aliis aegré aut nullo modo

permittunt, sibi facile indulgeant. Seneca de Ira

H. : Aliéna vitia in oculis habemus: a tergo nostra

sunt. Nihil alienae luxuriae ignoscit, qui suae

nihil negavit. Et homicidae tyrannus irascitur, et

punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est,

quae non peccatis irascitur, sed peccantibus. Ubi

etiam alludit ad manticam Aesopi. Seneca Tragicus

in Agamemnone:.

Ignota sunt tibi iura regnorum haud nova:

Nobis maligni iudices, aequi sibi.

Id esse regni maximum pignus putant,

Si quidquid aliis non licet, solis licet.

Iuvenalis Satyra VJLLL.:

Mitte ostia, Caesar,

Mitte, sed in magna legatum quaere popina:

Invènies aliquo cum percussore iacentem

Permixtum nautis et furibus aut fugitivis

Inter carnifices. '

Et paulo post:

At vos Troiugenae vobis ignoscitis, et quae

Turpia Cerdoni, Volusos Brutosque decebunt.

Porro quum multa quaestorum genera fuerint apud

Romanos, quaestores hie accipe rerum capitalium,

qui et quaestores,, parricidii, praesunt exercendis

quaestionibus criminalibus : ut Asconius testatur secundo

commentario Verrinarum, et Servius in VI.

Aeneidos. Sic confundunt soriptores quidam non

contemn endae eruditionis: ego tamen oxistimo latum

esse discrimen. Prius de quaestoribus parricidii

videamus, quem magistratum fuisse antiquae

originis tradunt Fenestella et Iurisconsultus Pomponius

in L. n. ff. de origine iuris. Varro libro

IV. De lingua latina de hisdem loquitur, in quorum

locum successisse triumviros capitales affirmât. Addunt

Fenestella et Pomponius solitos constitui a

populo: quod iniussu populi non liceret in civem

romanum animadvertere. Habemus ergo huiusmodi

1) Lege: et, ut habet ed. Amst. .

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!