30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

247 EPISTOLA I. 248

visum, est, quam paululum inflexis coram statua

poplitibus, regis oculis satisfacere. Quorum aut nos

insaniam rideamus, quod nullam adeo ob causam

potentissimi regis iracundiam in se, magno capitis

sui discrimine, inflammarint: vel exemplo discamus,

externae quoque susceptaeque in hominum gratiam

idololatriae gravius omni morte subesse piaculum.

Quare, quum e duobus eligendum esset alterum, aut

ut excusso Dei timoré scelerato edicto obsequerentur,

aut homines prao Deo coutemnere palam declararent,

notum esse régi voluerunt, quod eius non

colerent deos, nee quam erexerat statuam, adorarent.

Parem etiam Danielis ipsius in causa perquam simili

constantiam, quieunque sit ille scriptor, qui ad eius

prophetiani appendicem (Dan. 14) adiecit, commémorât:

quum maluisse narrât leonum unguibus se discerpendum

permittere quam ad draconis eultum,

qui pro Deo a caeteris colebatur, genu submittere. At

quoniam non omnibus fidem facit historia, ex ea fidem

dictis meis conciliare supersedeo. Porro ne qui

ab adorandis statuis caput duntaxat, aut genu abstinuisset,

ideo se perfunetum existimaret, plurima

addidit praeeepta Dominus de caeremoniis suis sanete

custodiendis, de viis gentium in totum fugiendis. Apud

prophetam (les. 52, 11) autem uno verbo pronunciavit,

quam proeul ab omni impietatis communicatione

abesse populum suum Teilet, quum Iudaeis

Babylonem deportatis omnino interdixit, immundum

ne attingerent. Qua ') clausula (ut Paulus interpretatur)

summatim comprehendit, ne qua'religionis

suae sanetitate aliéna indignaque caeremonia se

contaminarent. Nam Corinthiorum ecclesiae de ea

re praeeipiens ad colligendum totius suae sententiae

summam, hoc testimonio contontus fuit. Non est istud,

mihi crede, leviter necoscitanterpraetereundum: sacrosanetam

Dei religionem rite eos solos conservare,

qui nullis ipsam perversarum superstitionum inquinamentis

profanent. Eandem illos violare, polluere,

lacerare, qui impuris ipsam impiisqüe ritibus misceant.

Qua cogitatione qui se exercebunt fidèles,

tali säcrilegio ne quando se obstringant, [pag. 12] omni

studio providebunt. In eum modum Abraham, Isaac,

caeterique patriarchae, quum regionum essent earum

inquilini quae idolorum abomiaationibus refertae essent,

quanquam non sine gemitu speetabant hospitum

suorum insanias, quia tarnen mederi non poterant,

ferebant quidem eas, sed se in puro illibatoque

Dei sui cultu sollicite continebant. Atque ut

ab eorum superstitionibus se dissidere, publice non

proclamabant: ita nee ullam dabant significationem,

qua se consentire simularent. Huius simplicitatis

insigne exstitit in Daniele (Cap. 6, 11) documentum.

1) Edd. recc. 1576 seqq. habent: Qnae (1566: pariaquelle

clausule).

y

Nam quamvis Babylone in mediis idololatriae sordibus

versaretur, quia tarnen ab omni proeul aberat

communicationis simulatione, perinde ac si longo intervallo

disiunetus esset, maculam nullam contrahebat.

Quoniam autem in consessu populi verae pietati

videbat non fore locum, ab eius conspectu subduetus

obduetis coenaculi foribus, Deum suum, qua decebat

puritate, seorsum cole bat: ita in publico urbisac gentis

errore a via ipse noD deflectebat. Hue et illa

Iudaeis in lege praeeepta observatio speetabat, ut

ne ') aurum vel argentum e gentium sculptilibus appeterent,

ac inferrent in domos suas : sed quasi spurcitiam

et sordes abominarentur, quod Domini forent

anathemata. Sic enim ad detestandum id omne, exsecrandumque

quidquid idoli nomine semel inustum

fuisset, eosinstituebat: quo ab omni gentilium superstitionum

immunditie animosius abhorrèrent.

Quod si tanta externae professionis sinceritate

religionem suam, obscuram adhuc et figuris duntaxat

adumbratam, sub veteri testamento coli voluit

Deus, quanto id christianae ecclesiae verius fuerit

praestandum: cui ipse per unigenitum filium dum

apparuit, sapientiae suae mysteria late reseravit, et

toto veluti ambitu veritatem suam illucere fecit?

Idque ipsum apostoiorum doctrina confirmare promptum

est: nam argumentum, quo Paulus ad versus

fornioationem utitur, quando huius quoque loci propriam

habet rationem, hue aecommodare minime absurdum

erit: Nescitis, inquit, corpora vestra, membra

esse Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam

membra meretricis? Absit (1 Cor. 6, 15). Sic

et ad eandem nobis formam ratiocinari licet: Membra

nostra quum Christi membra sint, idolorum cultu

vel immundis superstitionibus foedabimus? at quid

hoc fuerit, nisi vel Christi gloriam tali subiieere ignominiae:

vel corpus nostrum a Christi corpore abscindere,

ut cum idolis [pag. 13] fornicetur? Quam

vero demum praeeeptionem subiieit, ad omnem externam

moderationem generalis est: ut corpus nostrum

meminerimus templum esse, Spiritus saneti:

nos non esse nostros: emptos enim esse pretio magno,

ideirco" portandum et glorificandum Deum in corpore

nostro. Ecquid elucebit in corpore nostro Dei gloria,

si inter sacrilegiorum sordes provolvatur? Ecquid

sacra templi Dei sanctitas conservabitur, si alienis

profanisque ritibus polluatur? Verum, si qua

aha in parte vehemens est ad officium cohortator

Paulus, in hac maxime causa vehementiae suae nervös

omnes contenait, dum Christianos admonet, ne

quid in hominum oculis fidei suae confessione indignum,

pravas caeremonias usurpando, prae se ferant.

Duabus autem propositis noxis, Dei inhonoratione,

et hominum offensione, quas secum ferat

1) non, 1576 seqq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!