30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

97 LIBER I.

Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui

medio civjli bello in theatro dictus, totum in se populum

non aliter convertit, quam si missa vox esset

publici affectus:

Necesse est multos timeat, quem multi timent.

Ita natura constituit, ut quod alieno metu magnuin

est, suo non vacet.

Timeri vult] Quid enim aliud faciunt, quam terrorem

omnibus incutiunt, qui omnes sibi gladios

impendere, suaequevitae imminere arbitrantur? Lege

tragoediam Senecae quae inscribitur Octavia: in

quam sententias paene ad verbum ex hoc opere transtulit.

Vere ergo tyrannica vox Dionysii, qua iactabat

vincula adamantina esse metum, violentiamj

classem et decern millia armatorum.

Et illo exsecrabili versu] Versus hie Atreo attribuitur

in tragoedia quadam veteri, sive Accii, sive

alterius cuiuspiam: quémadmodum Cicero duobuslocis

meminit: Offic. I.: Si Aeacus aut Minos dixerit,

Oderint, dum metuant, aut: Natis ipse sit sepulcrum

parens : indecorum videretur, quod eos fuisse

iustos aeeepimus; at Atreo dicente, plausus excitantur.

Et Philipp. I. : Videmus quoque in fabulis, ipsis

qui Oderint dum metuant, dixerint, perniciosum

fuisse.

Oderint dum metuant] Suetonius in Caligula:

Tragicum illud subinde iaetabat: Oderint dum metuant.

Item in Tiberio: Tragicum illud identidem

iaetabat: Oderint dum probent. Seneca lib. I. de

Ira: Diram illam et abominandam vocem Syllano

scias tempore esse scriptam: Oderint dum metuant.

Hoc nomine Caesarem onerat invidia Lucanus, his

verbis :

Gaudet tarnen esse timori

Tarn magno populis : et se non mallet amari.

Ubi supra modum odia creverunt] Tyrannus quidem

satis prospère actum putat, si a suis'metuatur,

nihil ad se pertinore odium existimans, quod terrori

8uccumbat. Interim creseunt odia, et tandem in rabiem

vertuntur, quae nullo timoré qualibet ruit. Hie

nihil agunt gladii, nihil satellites, hic miser a suis

praesidiis deseritur, quae sibi in earn fortunam comparaverat.

Temperatus enim timor] Nam et boni principes

necesse habent metu continere facinorosos homines,

ut appetitus noxii sub iuris régula limitentur: et

pöenas exsequi quae irrogantur a legibus, ne impunitas

augeat confidentiam. Sed adhibent temperaturam

: quoniam multis exorabiles ') se "praestant,

[pag. 89J pluribus etiam amabiles. Terror ille tyrannicus,

qui nee mediocritatem habet, nee intervallum,

nec discrnnen, ita ad vivum pungit, ut magis

irritet quam coerceat.

1) Sic omnes recentiores. Princeps maie: execrabiles,

quod tarnen corrigit in erratis.

Calvini opera. Vol V.

CAPUT XII. 9»

Sic feras lineis] Similitudo est appositissima,

qua idem ipse Seneca utitur libro nono Declamationum:

Quaedam, inquit, ferae tela commordent,

et in mortis autorem per vulnera ruunt. Sed haec

expressior et accommodatior ad id quod dixerat. Ut

enim terror ille, quem posuit, acer et assiduus, et

extrema admovens, sic feras indagine cinctas, venatore

ferrum admovente, undique urget desperatio.

Lineis et pinna] Periphrastice désignât indaginem,

hoc est plagarum seriem in varros arrectarum.

Tentabunt fugam per ipsa quae fugerant] Dum

enim ferrum fugiunt venatoris, se lineis plagis implicant:

quibus rursum dum se explicare contendunt,

cursum in venatorem rétorquent, venabulum

dentibus arripiunt. Idque contingit in ultima desperatione.

Est enim artis venatoriae, facere aliquam

spem evadendi, si aufugiant; quo se facilius coniiciant

in plagas.

Acerrima virtus est] rvwfitj seu sententia, quae

frequenter in clausulis ponitur. Hic simplex, et ad

rem relata. Est autem non minus vera sententia,

quam Celebris et vulgata. Porcius Latro in Déclamât.:

G-ravissimi sunt morsus irritatae necessitatis.

Q. Curtius lib. Y.: Ignaviam quoque nécessitas acuit:

et saepe desperatio spei causa est. Idem alibi: Efficacior

omni arte nécessitas, non usitata modo praesidia,

sed etiam nova admovit. Hinc illud hortamentum

Hannibalis ad milites, quo nihil efficacius

dici potuit : Aut vincendum, aut moriendum, milites,

libro X. 1 ) Livii et tertiae decadis libro L: Vobis

necesse est fortibus viris esse, omnibus inter victoriam,

mortemve certam, desperatione abruptis, aut

vincere, aut si fortuna dubitabit, in praelio potius,

quam in fuga mortem oppetere. Nullum incitamentum

ad vincendum homini a dus immortalibus acrius

datum est. Simile quiddam est apud Salustium in

persona Catilinae.

Extundit] Verbum in hac significatione elegans,

ut studii contentionem designet. Est enim quasi

tundendo elicere, ut ait Nonius: qui etiam Vergilii

carmen Georg. I. sic legit:

Ut varias usus meditando extunderet artes.

Quamvis Servio et Eesto placeat, excuderet. Suetonius

in Vespasiano: Latum clavum quamvis fratre

adepto, diu aversatus* est, nec tandem ut appeteret

compelli nisi a matre potuit: ea demum extudit

magis convicio, quam precibus. Ipse Seneca alibi:

Qui etiam ex duro et immemori pectore gratiam

extundit.

Relinquat oportet securi] Bonus princeps timetur

ut praeses legum, et custos: quae non omnibus

poenas irrogant, sed iis [pag. 90] qui non aliter cor-

1) Hic nescio quis lalet error. Quae praeeedunt verba

Hannibalis et quae sequuntur in eadem oratione leguntur apud

Livium l. XXI. c. 43 seq.

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!