30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LH TRACTATUS THEOLOGICT MINORES.

mm inutiliter operant- collocaturum existimavi, si eorum desiderio satisfacere conarer, atque efficerem ut quod

nobis seorsim videbatur scriptum caeteris etiam communicaretw. Nostrum enim est curare ac studere ut Veritas

magis ac magis elucescat. In quo dum operam impendo meam, bonis omnibus gratum me facturum confido.

Quod si nonnullis Jiaec minus ornata videbuntur, cogitare débebunt me non in eo studuisse ut orationis

ornamenta conquirerem, sed ut fideliter redderem, et scriptorem ipsum imitarer^qui populariter haec scribens

etiam rudioribus sese accommodavit. Quare pios lectores rogatos ve!im ut rem ipsam et sententiam magis

quam verba attendant. Simul hoc maiorem in modum peto atque obsecro ut puro ac sincero veritatis studio

ducti omnia legant aüentius, ne praeiudicata opinio eos verum cernere non sinat, ut id tandem quod studiose

mquiruni assequantur. Valete. Cal. Ianuar. MDXLV.

CAPUT X.

EUSEBII PAMPHILI EXPLICATIO CONSILII PAULI ETI. PONTI-

FICIS ROMANI PRO LUTHERANIS DATI CAROLO V. IMPERA-

TORI. 1541.

Ecce iam alteram libellum ab omnibus tractatuum calvinianorum collectionibus exsulantem, suo

autem inter caeteros loco minime indignum. Oui ymotovvfifa causa fuisse videtur, fortasse etiam extranea

origo, quo minus a genevensibus editoribus, Gallasio et Beza, argentoratensium Calvini studiorum

et laborum minus bene gnaris, reliquis opusculis adiungeretur. Ipsi nos, fatemur, casu potius quam

de industria quaerentes in illum incidimus. Exstat enim in omnibus Operum Calvini editionibus scriptum

aliquod polemicum cui titulus est: Admonitio Pauli m. P. R. ad Oarolum Caesarem caett.

Quod quum diserte ad annum 1544 referatur, niirati sumus in catalogo bibliothecae Ienensis exemplar

recenseri, quod anni 1540 notam prae se ferre diceretur. Igitur omni diligentia facta illud nobiscum

communicandum petivimus et mox accepimus ex autoritate supremi vinariensis gubernii praesulis L. B.

de Watzdorf concessum, cui summo viro publice hoc loco débitas gratias persolvere volumus. Inspecte et

accuratius examinato libello illo ienensi mox pro certo et indubitato babuimus eum omnino alium esse

quam qui vulgo eodem nomine venire solet, et re vera calvinianum ingenium spirare, tam ex sermonis

vivida et eleganti facundia agnoscendum, quam in acerrimo fervidoque disputationis impetu conspicuum.

Mox etiam, quae ex lectione nobis nata suspicio erat, earn luculentissimo et certissimo bistoriae testimonio

confirmari vidimus. Sed ante omnia ipsum libellum, cuius an alia alicubi exemplaria exstent nescimus,

pluribus describemus. Titulus est:

CONSILI-|VM ADMODVM PA-|TERNVM PAVLI III. PONTl|^m Bomani, datum Imperatori

in | Bélgis, per Cardinalem fœrnesium | Pontifias nëpotem, pro \ Lutheranis. \ Anno. I 1540 [ Et

EVSEBn ' PAMPHILI EIVSDEM | consilii pia et salutaris | expUcatio.

Forma octonaria minor, quaterniones sex cum dimidio (A — G-), folia 51, nulli foliorum aut paginarum

numeri. Folium secundum exbibet praefationem quae dicitur Epistola. Sequitur ipse textus duplici

typorum genere expressus, ita ut maiore cbaractere romano Pontificis consilium per breves, imo

passim brevissimas, et quoad ipsam pbraseos syntaxin disruptas textus partes, minore autem italico

sive cursivo ad singulas pertinens refutatio alternis vicibus descriptae veniant. In fine legitur: Datum

JBethuliae Iudeae Ânno 1541 Mense Martio. Typographus vero subscripsit: IMPRESSVM PER IOHANNEMJ

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!