30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ill DE OLEMENTIA 112

Ut sententiam suam quisque scriberet] Hie ritus

ut plurimum in iudiciis publicis öbservabatur, ut

iudices audita causa, sententiain suam scriberent, et

in urnam coniicorent, sic ut alter alterius sententiam

ignoraret, et onines omnium. Turn praetor qui

quaestioni praeerat, ex eorum sententia qjii numéro

vincebant, |pag. 103] pronunciabat. Id tamen perpetuum

non erat: quod certum est ex loco Ciceronis

in oratione pro Oluentio. Quaesivit, inquit, a

reo C. Iunius quaesitor ex lege ilia Cornelia quae

tum erat, clam, an palam de se sententiam ferri

vellet. De Oppianici sententia responsum est, quod

is Habiti *) familiärem esse Iuniuin dicebat, clam

ferri velle. Itum est in consilium: omnibus sehtentiis

praeter unam, quam suam Stalenus esse dicebat,

Scam ander prima actione condemnatus est. Falliintur

ergo qui semper tabellares fuisse sententias

existimaut.

Ne ea omnium flerct, quae Cacsaris] Hoc est,

ne si palam protulisset Augustus sententiam, omnes

eius autoritatem instar praeiudicii sequerentur.

Ita erant liberiores quae scribebantur sententiae.

Quare Cicero de lege agraria, tabellam qua ferebantur

suffragia, vocat indicem tacitae libertatis ; et alibi

tabellae latebram.

Iuravit se Tarii locupletis hominis] Cur iuraverit

Augustus, postea aperit Seneca, ne scilicet videretur

spolii (ut dicitur) cupiditate conficere beluam

: et ideo filium ab baereditate paterna doiicere,

ut ipse baeres institutus in locum succederet. Quod

hie Tarium bominem locupletem appellat Seneca,

homo ipse praedives, non abs re est. Siquidem Tarius,

ut scribit Plmius in eo quern citavimus loco,

millies sestertium liberalitate Augusticongestum agris

coemundis exhausit: quae summa fecit aeris nostri

vicies quinquies centena millia, seu duos milliones

et quingenta millia coronatorum: ut colligitur ex

supputatione Budaei. Neque enim mihi curae est

quid garriat Porcius Latro Vicentinus. Quid sit

adire baereditatem, quod et cernerc dicitur, nulli

ferme iurisconsulto non cognitum. est. Significat

enim haeredem profiteri, et se pro haerede gerere.

Unde et metaphorice cernere haereditatem alienae

laudis, Ciceroni ad Dolabellam, et libro YI. ad" Atticum:

cernere amorem. Non contemnendus est error

Marcelli, cuius verba sunt: Cernere, cedere significat;

unde et cernere haereditatem filii patribus,

id est cedere dicti sunt. Imo vero filii patrum haereditatem

cernunt, id est adeunt.

Satis habere fiduciae in bona conscientia] Non

enim sapientis est se extra quaerere, et pendero a

rumoribus, sed conscientiae suae fiducia niti,~ ut philosophi

praedicant. Cicero ad Atticum libro XII.:

1) Hodie legitur: Aviti.

Mea conscientia pluris est, quam hominum sermo.

Item libro XÏÏI. : De fama nihil sane laboro, etsi

scripseram ad te tunc stulte. Nihil enim melius

curandum est, atque hoc in omni vita sua, quemque

a recta conscientia transversum unguem non

oportet discedere. Haec apud philosophos valeant,

nobis vero longe aliud praescribit nostra religio.

Nam, ut ait Augustinus de communi vita clericorum:

fpag. 104] Duae res sunt conscientia, et fama:

conscientia necessaria est tibi, fama proximo tuo.

Qui confidens conscientiae negligit famam, crudelis

est.

Princeps multa debet etiam famae] Nam ut loquitur

Quintilianus in milite Mariano: Quo. ad altiorom

quisque honorum gradum extenditur, magis

in exemplum spectantibus patet. Et haec est conditio

superiorum, ut quidquid faciunt, praecipere videantur.

Quare nil mirum, si habere debeant famae

rationem. '

Iuravit se non aditurum] Hoc schema -rhetoricum,

quod alii nXixr/v, alii avaStotXaaw vocant, repetitio,

seu replicatio latine dici potest.

Gratuitam esse severitatem] Non excogitatam ad

confiscandam haereditatem, etc.

Non culleum, non serpentes] Significat poenam

parricidarum, qui virgis sanguineis verberati, atque

insuti culleo cum cane, simia, angue et gallinaceo,

in profluentem deiiciebantur, aut, si mare longius

dis^itum esset, feris subiiciebantur. Autor Modestinus

in 1. poena parricidii ff. ad 1. Pomp, de parricid.

Id constitutum erat lege Cornelia, quam

nonnulli latam a Sylla existimant. Ego contra

sentio. Nam Cicero in oratione pro Roscio, Quanto

inquit, maiores nostri sapientius, qui quum intelligèrent

nihil esse tarn sanctum, quod non aliquando

violaret audacia, supplicium in parricidas singulare

excogitaverunt: ut quos ipsa natura rëtinere in officio

non potuisset, magnitudine poenae maleficio

submoverentur, insui voluerunt in culleum vivos,

atque ita in flumen deiici. Hic a maioribus latam

legem testatur, quum tamen causam ') Sylla vivente

ageret, autore Plutarcho. Quisquis tamen

ille merit CornèMus primus legislator, legem paene

obsoletam in usum revocavit Pompeius Magnus,

nihil ad poenam adiiciens, quemadmodum scribit

Marcellus iuriscons. in 1. I. ff. ad 1. Pompeiam etc.

in cuius verbis duo verba expungenda scitissime

docuit Zasius iurisconsultus. Adde etiam hoc supplicium

non primum excogitatum esse in parricidas,

sed quum M. Tullius duumvir, quia librum secreta

civilium sacrorumcontinentemPetronioSabino transscribendum

dederat, iussu Tarquinii regis culleo

1) Ed. 1597 vitio operarum scribit causa, inde posteriores

ex conjectura causas.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!