30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

259

propius ille accessit praestigiator, fabulaé suae actus

partim motorios, partim statarios orditur, magicasque

illas susurrationes, quibus e coelo Christum sibi

videtur evocaturus, aliis quidem certe [pag. 24] videri

vult, quibus evocatum, ad immolationem devovet:

quibus Dei erga hominum genus reconciliationem,

ac si • in demortui Christi locum subrogatus

esset, molitur. Haec cum simili, qua superiora ilia,

veneratione excipr ab uni versa multitudine vides, ad

earn quoque ipsam imitandam vultum assimulas, in

quern (ut minimum) inscriptam esse eiusmodr spectacuH

acerrimam abominationem decebat. Et adhuc

mihi negabitur, qui missam religïonis specie

audiat, eum totidem, quot in ea perpetraiitur, sacrilegiorum

consortem se apud homines, quidquid animus

Deo intus canat, profiteri? Ecce demum idolum

illùd, corporis quidem specie pusillum, aspectuque

candidum, sed omnium lorige et pestilentissimum

et teterrimum, ad tangendos superstitione spectatorum

animos attollitur. Huic dum sese omnes

stupefacti advolvunt, tu simul converso in ipsum

intuitu, venerabundus prosterneris. O perditam nostram

impudentiam: si quidquam eorum, quae sacris

uteris adversus idololatriam prodita sunt, ab ista

sic deprehensa coniunctaque ') cteprecamur? Quid

enim? an hoc est aliud idoli genus, quam quod

adorare secundo legis capite vetamur? Quod si ita

est, cur eius cultum minore delicto, quam babylonicae

illius statuae censeamus? quem tarnen très

illi, quos supra rotulimus, Israelitae, et morte, et

exquisito ad saevitiam mortis génère, gravius exhorruerunt?

Si vulgaribus ac quibuslibet gentium superstitionibus

subesse pronunciat Dominus immunditiam

2 ) non tangendam, in tanta sordium congerie,

quanta hie constat, tot sacrilegiorum cumulis volutari

qui liceat? Ut autem omnes apostoli sententias,

quibus in idololatriam invehitur, uno isto verbo

complectamur, non posse nos mensae daemoniorum

et Christi mensae una fieri participes, quis ad missam

id spectare neget? cuius altarè eversa Christi

mensa erigitur: cuius epulum diremptis, laceratis,

sordidatis mensae Christi epuhs instruitur: in qua

Christus traducitur, eius mors illuditur, exsecrabile

pro Deo idolum supponitur,4eam vocare daemoniorum

mensam suppudebit? ao non potius, quod tantae

impietatis meretur insolentia, novum excogitabimus

aliquod nomen, quo detestabilius quiddam (si

fieri possit) exprimatur. Et sane de eo haesitare

quomodo hominibus non prorsus caecis in mentem

veniat, valde miror, an daemoniorum mensam appellare

missam debeant,_ad quam exaedificandam

1) Sic sola princeps. Caeterae omnes entendant: convictaque.

Gallus etiam habet: convaincue. 2) Sic princeps.

Caeterae: immunditiem. '

I. 260

sternendamque, omnes daemon um technas, machinas,

copias concurrisse, plane conspiciunt.

[pag. 25] Yerum novae rursum ambages ab aliis

mihi obtenduntur. Nam eorum nonnulli, qui olim,

quum in communi errorum labyrintho versarentur,

sacerdotii papalis oleo inuncti fuerunt, in veteris

etiamnum harae stercoribus considunt: et quanquam

de unico aeternoque Christi sacerdotio, Dei beneficio,

praeclare sunt edocti, sacrificare nihilominus

pergunt: idque ut impune sibi liceat, postulant. Impudens

sane postulatum. Nempe ut missae praeesse

sibi concedatur: oui ne interesse quidem christianis

hominibus, iamdiu validissimis rationibus contendo.

Quas tarnen ad elabendum argutiolas nectant, audire

refatareque obiter operae pretium est. Quando,

inquiunt, neque sacrilega ilia immolandi Christi cogitatio,

necvana de panis in Deum transitione opinio,

neque earum superstitionum quae missam ipsam

impiam faciunt anhnis nostris ulla insidet, externi

ritus, quorum repraesentatione indoctorum iniquitati

satisfaoere cogimur, quales sint, non magnopere

refert: nee vero possunt, quo minus pro missa sanc-^

tarn Domini ooenam celebremus, impedire. Nam

nimium perversa ista fuerit morositas: missam externa

caeremoniarum larva levibusque duntaxat ineptiis

aestimare, non pravis opinionibus ac sacrilegis

mendaciis, quibus in rebus sitam esse éius impietatem

omnes fatemur. Omissa igitur offerendi

mentione, superstitionum omnium vanitate sublata,

si coenam Domini, quo modo per iniquos saeculi

mores licet, colère nos nihil ambigitur, friyolas

quasdam caeremoniarum nugas, ingentis sceleris instar,

insectari perquam indignum est. At si eorum

quempiam ex adverso aggrediar: coonam Domini

suis et ipsam caeremoniis, nequaquam negligendis,

constare, quod et a coelesti magistro sint institutae,

et sic institutae, ut propria essent germanaque coenae

symbola, quibus sublatis, agnosci iam ilia non

posset: cuius permissu tantum se ausum esse respondeat,

illud ut nescio quid omnibus coenae symbolis

exutum ac deformatum, fabulaeque magis quam ullius

divini mysterii simile, coenam nuncuparet. Coeham

esse Domini nego, ad cuius spirituales epulas, non in

commune omnes qui adsunt fidèles invitentur, nisi

in qua et sancta panis ac câlicis symbola ecclesiae

proponantur, et promissiones, quibus obsignandis

data est, enarrentur, et acquisita nobis per Domini

mortem vitae gratia praedicetur. Horum tu ')

mihi vel minimum apicem in missa ostendes? ac

non potius .adversa contraquo pugnantia omnia?

Tu igitur aut Dei nomine stolida hominum [pag. 26]

temeritate excogitatam insulsitatem insignies, aut

coenae nomen ad circulatorios lusus, in quibus nul-

1) tum 1576. 1597. 1611. Gallus: toy.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!