30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

491 CONSILIUI

vel deliris theologastris ingeratur, non alio spectat,

nisi tit proftmdius in caecitatem defigantur hominum

mentes, id nequaquam monstrum est. Monstrum

erit, si quidquid in ecclesia geritur eo dirigant

Germani, ut plebs ad legitimum Dei oultum

instituta, omnem iustitiae et salutis fiduciam spemque

bonorum omnium in uno Christo reponere

edocta, in veram pietatem [fol. 31] proficiat. Atqui

*)' innumeris superstitionibus et Dei cultus ever-

8us est et dispersa in vanissimas vanitates hominum-fiducia,

et tota fere pi etas exstincta est, id nihil

habet monstri. Monstrum erit si propheticae

et apostolicae doctrinae locum apud se dederint

Germani, quae nobis praecipit ab uno Deo pendere,

illi tribuere laudem omnium bonorum, ad ilium

unum, quoties aliqua urget nécessitas, confugere,

quidquid boni habemus, eius benignitati acceptum

referre, vitam aeternam non nisi gratuita eius misericordia

exspectare, renunciare nostrae sapientiae,

ut illi dociles nos praebeamus, omnem propriae virtutis,

iustitiae, sanctitatis gloriam ac fiduciam exuere,

ut virtute eius roborati, eius iustitia induti, ornati

eius sanctitate, in bonitate eius acquiescamus et

gloriemur, deinde tptam istorum bonorum summam

sciamus in Christo esse repositam, admonet ne quam

alibi particulam quaeramus. At quod in varia deliramenta

hominum mentes a vero Deo avocatae

distrahuntur, quod Dei gloriam sacrilega ingratitudine

inter creaturas partiuntur, quod mortuos homines

pro Deo invocant, quod laudem bonorum

gratiarumque actionem ad ipsos a Deo transferunt,

varios sibi aditus ad vitam aeternam confingunt,

inani propriae sapientiae, iustitiae, virtutis', fiducia

adversug Deum superbiunt, impiis imaginationibus

Christum obscurant et fere sepeliunt: hie nihil est

monstri, nee timendum est, si in futurum ita pergant.

Monstrum erit, si agnoscant Germani nullam

esse hominibus cum Deo reconciliationem nisi

in Christo, non aliter, quam ipsius intercessione

exorabilem propitiumque Deum nobis fieri, quia

omnes sint peccatores indigni Dei conspectu, non

aliter reeipi in gratiam, nisi expiatis per eius crucem

peccatis, omnes esse impuros, nisi eius sanguine

abluantur, nusquam alibi quam in illo unico

sacrificio esse perpetuam satisfactionem, quae nos a

damnatione liberet. Hac certitudine subnixas conscientias,

indubiam aeternae salutis fiduciam et quavis

notitia solidiorem coneipere debere. At quod

totus passim mundus nova piacula et sacrificia comminiscitur,

quibus Dei iudicium effugiat, novos subinde

mediatores, quorum intercessione se sustineat

quaerit, inquinamenta nescio quae pro ablutionibus

• aibi accersit, fictitiis satisfactionibus redimere se co-

1) Omnino legendum: At quod.

PAULI III. 492

natur, omni caret monstri suspicione? Si excusso

inutilium vel etiam impiarum traditionum iugo et

saeva illa conscientiarum carnificina, regulam vivendi

ab uno legislature et magistro petant Germani, interim

tarnen non ea negligant exercitia, quae et

Christi legibus sint consentanea, et ad eas observandas

subsidio esse queant, monstrum erit. At

quod praepostera obedientia [fol. 32] Dei verbo praeferuntur

hominum leges, quod in frivolis ac inanibus

observatiuneulis homines obstupeseunt, quod

sine ullo fruetu aut aedificatione in nugis Ulis servandis

se exeruciant, quod illic iustitiam collocant,

in eo nihil est monstri. Monstrum erit, si sacramenta

a Domino instituta Germani ad nativum finem

revocent, ut nimirum communicationem Christi plenius

illic pereipiant fidèles animae, et in gratia Dei

roborentur, et tarn exerceantur ad Studium sanetae

vitae, quam in Christi agnitione augescant: si deinde

operam -dederint ut caeremoniae ritusque omnes

in, hunc scopum conferantur, eas autein, quae

sunt- prorsus alienae, abrogaverint. At quod sacrosanetis

Christi mysteriis insolenter abutuntur sacrificuli

ad obscoenanr nundinationem, nihil inde spiritualis

emolumenti ad populum redit; quod baptismus,

quo nos initiari oportuerat in veram puritatem,

tot modis est contaminatus; quod sacratissima

coena tot implicita sacrilegiis fere obsoleta et in

nihilum redaeta est, eius in locum successif exsecrabilis

profanatio, qua et Christus sacerdotii sui

honore spoliatur, et impuri sacrificuli, quod eius

proprium erat sibi arrogant, et beneficium quod

nobis sua morte praestitit obliteratur ; quod immensa

caeremoniarum farragine ex iudaismo et gentilitate

permixta christianae ecclesiae obruuntur; quod plu 1 '

rimae ex iis nullam significationem habent, multae

etiam prorsus sunt ridiculae et pueriles; quod non

modo crassis ineptiis populus perpetuo oecupatur,

sed in manifestam impietatem se praeeipitat, dum

adorât mortuorum ossa, statuis et imaginibus supplicat

et multa eiusmodi désignât, id nihil habet

vitii. Si tyrannide Antichristi, quae hactehus apud

nos grassata est, abolita, eos ecclesiis ministros praeficiant

Germani, qui officium suum noverint et exerceant,

qui sana doctrina plebem pascant, sanetae

vitae exemplo praeeant omnibus, in salutem ecclesiae

sedulo advigilent, patres denique et pastores

se esse meminerint, neque plus sibi usurpent, quam

ut sub unius Christi magisterio populum retineant,

iidem familiam prüden ter et moderate regant, liberos

in timoré Dei erudiant, coniugium qua decet

honestate et pudicitia colant, non tantum monstrum

erit, sed aliquid monstro immanius. At quod idolum

illud romanum in sanetuario Dei sese pro Deo ostentat

et adoratur, quod miserrima Servitute Universum

orbem premit, quod potestate quam falso

praetexit ad perniciem omnium abutitur, quod tot

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!