30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

329 CATECHISMUS. 330

pulo Israel spiritualem requiem figurare: qua a [pag.

10] propriis operibus feriari debent fidèles, ut Dominum

in se operari sinant. Deinde statum diem

esse voluit, quo ad legem audiendam, et caeremonias

peragenâas, convenirent. Tertio servis, et iis

qui sub aliorum imperio degerent, quietis diem indulgendum

censuit, quo aliquam haberent a labore

remissionem. Quantum ad primam causam, non

dubium quin in Christo cessaverit. Ille enim est

Veritas, cuius praesentia figurae omnes evanescunt:

corpus, cuius adventu umbrae relinquuntur. Ideo

sabbatum umbram rei mturae fuisse affirmât Paulus

(Col. 2, 17): cuius veritatem alibi (Rom. 6, 8)

explicat, dum nos Christo consepultos esse docet,

ut per eius mortem carnis nostrae corruptioni emoriamur.

Id autem fit non uno die, sed toto vitae

nostrae cursu, donec penitus nobismet ipsis mortui,

Dei vita impleamur. A christianis ergo abesse debot

dierum superstitiosa observatio. Sed quoniam

duae posteriores causae veteribus umbris annume-

„ rari non debent, sed saeculis omnibus peraeque, conveniunt:

abrogate sabbato, inter nos tarnen etiamnum

locum istud habet, ut statis diebus ad audiendum

verbum, ad mystici panis fractionem, ad publicas

orationes conveniamus: deinde, ut servis et

operariis sua detur a labore remissio. Non enim,

quae nostra est infirmitas, obtineri potest, ut eiusmodi

conventus singulis diebus agantur. Quamobrem,

quod ad evertendam superstitionem expediebat,

sublatus est Iudaeis observatus dies: quod

ordini ac paci in ecclesia retinendae necessarium

erat, alter in eum usum destinatus est. Ut ergo !

sub figura Iudaeis tradebatur Veritas, ita nobis sine

umbris commendatur. Primo, ut perpetuum tota

vita sabbatismum meditemur a [pag. 11] nostris operibus,

quo Dominus in nobis, per sunm spiritum,

operetur. Deinde, ut legitimum ecclesiae ordinem

ad verbum audiendum, ad sacramentorum adminietrationem,

ad publicas orationes constitutum observemus.

Tertio, ne nobis subditos inhumaniter premamus.

Honora patrem et matrem, etc.

Quo pietas erga parentes, et eos qui parentum

vice nobis, ordinatione Domini, praesunt; ut magistratus,

nobis praecipitur, nempe ut summa reverentia,

obedientia, gratitudine, et quibus possumus

officiis, ipsos prosequamur. Nam haec est Domini

voluntas, ut mutuam vicem his rependamus, qui nos

in hanc vitam sustulerunt. Nee interest, dignine

an indigni sint, quibus honor iste deferatur. Nam

qualescunque sint, parentum loco nobis a Domino

praefecti sunt, qui eos honorari voluit. Et hoc quidem

est mandatum primum cum promissione, ut inquit

Paulus (Eph. 6, 2), qua dum praesentis vitae

benedictionem Dominus pollicetur filiis, qui parentes,

qua decet, observatione coluerint: simul innuit

omnibus immorigeris ac inobsequentibus certissimam

imminere maledictionem. Sed istud etiam obiter adnotandum,

quod illis obedire non nisi in Domino

iubemur. Proinde non committendum, ut in eorum

gratiam Domini legem transgrediamur. Turn enim

non parentes nobis habendi sunt, sed extranei, qui

nos a. veri patris obedientia subducere conantur.

Non occides.

Quo nobis violentia omnis ac iniuria, et omnino

quaevis noxa, qua proximi corpus laedatur,

[pag. 12] interdicta est. Nam si hominem ad imaginem

Dei meminerimus esse conditum, sacrosanctum

eum habere debemus : utpote qui violari nequeat,

quin imago quoque Dei violetur.

Non moechaberis.

Quo omne scortationis et impudicitiae genus

facessere a nobis iubet. Dominus enim virum mulieri

sola coniugii lege adiunxit. Et earn societatem,

sua autoritate initam, sua quoque benedictione

sanctificavit. Unde constat, aliam, quam coniugii

societatem coram ipso maledictam esse. Itaque qui

continentiae dono, singulai-i quidem illo, nee in cuiuslibet

potestate site, praediti non sunt, carnis suae

intemperantiae honesta matrimonii remedio succurrant.

Honorabile enim inter omnes matrimonium

(Hebr. 13, 4): scortatores autem, et adulteros, iudicabit

Deus.

Non furaberis.

Quo alter alterius facultatibus insidiari, in Universum

prohibemur. Omnes enim rapinas, quibus

imbecilles vexentur ac opprimantur, omnes fraudes,

quibus simpliciorum innocentia circumveniatur, longe

a populo suo abesse vult Dominus. Quare si puras

et innocentes a furto manus servare volumus,

non minus ab omni calliditate ac versutia, quam a

violenta direptione, nobis abstinendum.

Non falsum testimonium dices, etc.

Tibi maledicentiam et conviciosam procacitatem,

qua fratris nostri fama proscinditur, turn omne mendacium,

quo ulla in parte laeditur, damnât [pag. 13]

Dominus. Nam si quibuslibet thesauris pretiosius

est nomen bonum, nihilo minore noxa nominis integritate,

quam fortunis, spoliamur. In diripienda

autem eius substantia, non minus interdum falso testimonio

quam manuum rapacitate proficitur. Quare,

ut proximo manus, ita hoc mandate lingua cohibetur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!