30.05.2013 Views

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

Tom. V - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

375 IAC. SADOLETI 376

•et peculiariter spiralis sanclus inest, vel potius ipse

est Caritas. Siquidem Deus Caritas est. Quamdbrem

sicuti sine spiritu sancto nihil nostrum neque gratum,

neque acceptum Deo est, ita neque esse sine caritate

potest. Quum ergo dicimus fide sola in Deum et lesum

Christum salvos nos esse posse, in hoc ipsa fide

caritatem vel in primis comprehendendam esse ducimus,

quae princeps et potissima ') nostrae salutis est causa.

Sed, ut àbeamus a disputatione, et revertamur co

undo sumus digressi, ostendimus vobis, fratres carissimi,

vel ostendere potius conati sumus (non enim aequat

magnitudinem rei-) oratio nostra) quanti momenti

sit, quantopere ad nos pertiueat, nostrae nobis animae

eiusque salutis procuratio, qua 3 ) nostra in anima nosmet

ipsi toti sumus, bonumque hoc proprie et unicum

nostrum est, caetera bona, aliéna nobis omnia atque

disiuncta: quibus ne ijjsis quidem frui ullis possumus,

si ex hoc principe et vere nostro excidamus. Pro quo

sibi tuendo et conservando animae [pag. 14] bono tot

quondam Christi gloriosissimi martyres, mortalem hanc

vitam prompto animo posuerunt: tot sanctissimi doctores

nocturnis diurnisque sèdoribus ac vigiliis, quo

nos in viam rectam inducerent et constituèrent, sibi

elaborandum esse statuerunt: tota olim tarn multas et

tarn graves ab impiis tyrannis et praesidibus gentium

iniurias et calamitates pertulit ecclesia. Quae ideo omnia

et a praepotente Deo permissa, et a fortibus iUis

vir is, Christi vere cultoribus suscepta, tolerata, decertataque

sunt, ut per omne experimentorum et probationum

genus plurimis veluti malleis excusa, multo

igni purgata, tantis sanctorum aerumnis atque laborious

conflata, consolidata, expressa, et maximum apud

Deum gratiam fidelitatis suae ecclesia obtineret, et

summam apud homines autoritatem. Haec nos Deo

ecclesia in Christo regeneravit, haec nos aluit, confirmavit,

instruxit, quid nos sentire, quid credere, in quo

spem ponere, qua via in coelum tendere nos oporteat,

ipsa eadem edocuit. Nos in hac communi ecclesiae

fide incedimus, nos illius leges et praecepta retinemus:

et si quando fragilitate et incontinentia vidi ad peccandum

prolabimur (quod utinam saltern raro ac non

nimium saepe in nobis 4 ) accideret) in eadem tarnen

fide ecclesiae exsurgimus: quibusquc ilia expiationibus

et poenitentiis et satisfadionibus peccatum nostrum

ublui, et ad integritatem pristinam, demente erga nos

semper et miséricorde Deo, nos restitui docet, [pag. 15]

eas expiandi et satisfaciendi raiiones suscipimus et

adhibemus. Idque ita quum facimus, confidimus nos

veniae et miqericcrdiae locum apud "Deum invenire.

Non enim praeter sententiam et autoritatem ecclesiae

1) potissimum, Lugd. et Arg. 2) rei, om. ed. princeps.

3) Gallasius 1552 emendavit: quia, quern sequuti

sunt recenticres. • 4) saepe nobis, 1S52 seqq. ex emendatione

Gailasii.

arrogamus nobis quidquam, non plus nos sapere quam

oporteat sapere nobis ipsis persuademus, non superbiam

afferimus ad contemnendum ecclesiae décréta, non

animi elationem neque ingenium inter populos nostrum,

aut novam quandam sapientiam ostentamus, sed (de

probis et redis Christianis loquor) in humilitate ingredimur

atque in obediential et ea quae per maiorum

nostrorum sanctissimorum Iwminum, sapientissimorumque

autoritates tradita nobis et constituta sunt, ianquam

per spiritum vere sanctum didata atque praecepta,

omni cum fide suscipimus. Etenim novimus

ct scimus quantum hdbeat vi/rium, quanti sit momenti,

quanti ponderis apud Deum humilitas: quae una virtus

in primis Christiana est, eamque semper maxime

Christus Dominus nostêr et monitis,' et praeceptis, et

fadis atque operibus suis prae se tulit, parvulisque

solis, id est, humüibus propositum dixit esse regnum

coelorum. Non enim refert, corporene parvi an magni

simus, sed illud plurimum refert, utrum animo simus

humili, anne superbo. Superbia,„quae angelos deiecit

de coelo, hominibus eadem iter in coélum impedit. Unde

coeleste animal angélus propter superbiam expulsum

est, eo terrenum animal homo propter [pag. 16] humilitatem

extollitur: ut appareat plane, constitutum esse

nobis in humilitate potissimum, et adiumentum perpetuae

salutis nostrae, et huius beatae ac iucundae

spei, qua ad coelum tendinitis, firmamentum. Quae

quum ita sint, carissimi fratres, quum nostra salus

nobis, quum vera vita, quum aeterna félicitas, quum

nosmetipsi denique nobis ipsis in primis et maxime caeterarum

rerum omnium cari esse âébeamus, quum si

nosmet ipsos perdiderimus, nihil uspiam nostrum, id

est, quod iuvet, aut quod pertineat ad nos, simus amplius

reperturi, quum nullum gravius damnum, nullum

exitiosius malum, nulla acerbior calamitas. amissione

et iadura animarum nostrarum accidere nobis

possit: quanto, obsecro, studio, qua animi cura et sol-

Ucitudine providere debemus, ne in hoc tantum periculum

salus et vita nostra coniieiatur? Dabitis vos

profeclo mihi et concedetis, nihil perniciosius neque funestum

magis evenire nobis posse, quam amissionem

animae unieuique sitae. Dabitis ergo etiam illud, opir

nor, nihil esse a nobis maiore diligentia et studio, quam

ne id aeeidat, praeeavendum. Cuius enim mali sors,

si eà in nos ineidat, omnium maiorum est deterrima,

eiusdem mali periciäum maxime omnium nobis esse

formidolosum debet. Etenim quanta ') est in mdlo

moles, tantus in periculo mali necesse est ut sit timor.

Atque ut qui horrent et metuunt in pelagus praecipitari,

hi ne ad praeruptam quidem et imminentem pelago

rupem audent accédere, [pag. 17] sic qui terribüe

illud Dei d damnatorium indicium perhorrescunt, ab

1) Ed. princeps et Argenioratensis habent: quantum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!